PL 12, col. 1124

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

Trismegistus docuit, post Dominum omnipotentem,
non alium nisi solem debere ipsummet homines adorare:
qui cum ad Celtarum provinciam perrexisset,
ipse eos dignoscitur docuisse, atque huic errori
ut succumberent, eisdem suasisse. Quem solem Judaei
captivati adorabant, ut Ezechiel propheta eosdem
Judaeos incusando condemnat et acrius crimen majestatis
declarat et arguit contestando, sicut scriptum
est [(Ezech. VIII, 16)] .
XI. RANARUM CULTORES.
Alii sunt qui ranas colunt, quas sub Pharaone
per iram Dei tunc temporis Aegyptiorum terra
emanavit, ut putore Aegyptios defatigarent, inque
eo scelere adhuc perseverant, putantes Dei iram ex
hac observantia posse placari.
XII. MUSORITAE.

Musoritae sunt quidam nomine, qui sorices colunt,
qui sub Heli quoque sacerdote cum fuisset capta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.