PL 12, col. 1131

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

de aqua autem quam ego ei dedero, si biberit, non sitiet in
aeternum, sed erit ei saliens invitam aeternam.
Quippe
erat gratia christiani baptismi salutaris humano generi
concessa a Domino Salvatore.
XXI. HAERESIS OB AENEUM SERPENTEM.
Haeresis est quoque in Judaeis, quae serpenti sacrificabat,
et usque ad Ezechiam regem Judaeorum,
eamdem impietatem celebrabat. Serpenti enim, in
libris Regnorum, usque ad Ezechiam sacrificabat
aereo populus Judaeorum quem Moyses [(Num. XXI,
9)] , facere jussus fuerat in exitu Israel de Aegypto:
cum a serpentibus morderentur Judaei murmurantes,
atque deperirent inique, jussit Dominus ut faceret
Moyses serpentem aereum, ac suspenderet eum in
medio populi supra lignum, et qui intuebantur in

eum salvabantur a plagis atque diversis vulneribus.
Illi ergo serpenti aereo usque ad regem Ezechiam sacrificabat
Judaeorum populus, formationes etiam
in lapide magno velut obelisco, qui erat in templo
positus pro columna, et in eo incisiones et impressiones
manu hominum, ut et litterarum quarumdam
sculpentes Judaei, et formulas diversas tollentes et
ponentes in lamina, bajulabant in collo: incantationes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.