PL 12, col. 1135
De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne
illum rogaverat, ut ad eum iret, et malediceret
populo Judaeorum: et quia ut propheta in
Scripturis ante dicebatur, contempto autem praecepto
Domini ad pseudoprophetae postea descendit interitum [(Num. XXI, 8; Jos. XIII, 22)] ,
contra Dei populum
cogitando, Judaei ut pagani sub hoc vocabulo idolum
facientes ipsius, colere illud non desinebant.
XXVI. DE PYTHONISSA MULIERE, HAERESIS SUPERSTITIOSA.
Alia est haeresis de Pythonissa, qua cooperientes
vestimentis mulierem, ab ea quaedam responsa sperabant
posse consequi: unde et aiunt Pythonissam
illam beati Samuelis animam ab inferis excitasse;
atque inde maxime credi posse, homines usque hodie
plurimi suspicantur, quaeque dixerat Regi Sauli superstiti
Propheta beatissimus, ea etiam in executione,
quasi Dei iterum responsa, dixisse cognosci vera:
cumque plurimi huic acquiescere mendacio malint,
in perpetuum descendunt interitum, cum Propheta
dicat: Justorum animae in manu Domini, et non tangit
eas mors. Quomodo itaque anima impia piam sanctamque
animam, et Prophetam maxime, poterat
ab inferis excitare? Sed quia ignorant, quod recedentes
animae a fide Christi Domini, deditas jam se
impietati faciunt, atque ei omni se studio subjiciunt:
quia arbitrii sui est omnis homo quod velit ut eligat
facere, permittente Deo. Sed quia recessit a Domino,