PL 12, col. 962

De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

nominibus, Pater ad Filium, Filius ad Patrem,
Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quae
cum relative tres personae dicantur, una tamen natura,
id est substantia creditur. Nec sicut tres personas,
ita tres substantias praedicamus, sed unam
substantiam, tres autem personas.
VI.
Quod enim Pater est non a se, sed ad Patrem
est. Similiter, et Spiritus sanctus non a se, sed ad
Patrem et Filium relative refertur in eo, quod Patris
et Filii Spiritus praedicatur. Item cum dicimus Deus
non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium, vel
Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem, et
Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. Nam etsi
de singulis personis interrogaremur, Deum necesse
est, fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus

Spiritus sanctus, singulariter dicitur, non tamen
tres Dei, sed unus est Deus.
VII.
Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens,
et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicuntur,
nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Sicut, et unum lumen unumque principium
praedicatur. Singulariter ergo ut unaquaeqne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.