PL 12, col. 965
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
est tamen unicuique personae manens sua proprietas.
Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius
nativitatem cum aeternitate, Spiritus vero Sanctus
processionem sine nativitate cum aeternitate. De his
tribus personis solam Filii personam pro liberatione
humani generis hominem verum sine peccato de
sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse,
de qua novo ordine, novaque nativitate
est genitus, quia intacta Virginitas virilem coitum
nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis
materiam ministravit. Qui partus Virginis nec ratione
colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si
ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo monstratur,
non est singulare. Nec tamen Spiritus sanctus
Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Maria
eodem Spiritu sancto obumbrata concepit, ne
Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici.
In quo mirabili conceptu aedificante sibi Sapientia
domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
.
Nec tamen verbum ipsum in carne
conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse
Deus, quod homo esse voluisset. Sed ita Verbum caro
factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et hominis
caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque
hoc totum, et Deus dicatur propter Deum, et
homo propter hominem. In quo Dei Filio duas credimus
esse naturas, unam Divinitatis, alteram humanitatis.
XII.
Quas ita in se una Christi persona univit, ut
nec Divinitas ab humanitate, nec humanitas a Divinitate
possit aliquando sejungi. Unde perfectus
Deus, perfectus Homo in unitate personae, unus est
Christus. Nec tamen quia duas diximus in Filio Dei
esse naturas, duas causabimus in eo esse personas,
ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas.
XIII.
Deus enim verbum non accepit personam
hominis, sed naturam, et in aeternam personam Divinitatis
temporalem accepit substantiam carnis.
Item cum unius substantiae credimus esse Patrem,
et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus,
ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit,
sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram
in unitate suae personae assumpsit. Incarnationem
quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda