PL 12, col. 967
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
quod ipse per Prophetam dicit: Et nunc Dominus
misit me, et spiritus ejus [(Isai. XLVIII, 16)]
. A se ipso
quoque missus accipitur pro eo, quod sine parabolis,
non solum voluntas, sed et operatio totius trinitatis
agnoscitur. Hic enim qui ante saecula unigenitus
est vocatus spiritualiter, primogenitus est factus.
Unigenitus propter Divinitatis substantiam. Primogenitus
propter assumptae carnis naturam, in qua
suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem
sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine
peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccator
est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris.
Et tamen passionem ipsam, salva Divinitate sua pro
delictis nostris sustinuit, mortique judicatus, et
cruci veram carnis mortem excepit. Tertia quoque
die virtute propria suscitatus de sepulcro surrexit.
XVI.
Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur
veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum.
Nec in aeria, vel qualibet alia carne, ut
quidam delirant resurrecturos vos credimus, sed in
ista, qua vivimus, consistimus et movemus. Peracto
hujus sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus
noster, atque Salvator paternam ascendendo sedem
repetivit, de qua numquam per divinitatem discessit.
Illuc ad dexteram Patris sedens exspectatus in