PL 120, col. 55
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
debitam uxorem, aliasque legitimas non nominasse?
Nequaquam hoc dixerim, quod tantus Evangelista,
imo per eum Spiritus sanctus, 31 absque magno et
profundo mysterio quatuor in hac narrationis serie
feminarum personas induxerit, quae omnino non minus
secundum Vetus Testamentum, quam secundum
Novum, reprehensibiles judicantur. Quarum Thamar,
quamvis justior appelletur Juda, non tamen excluditur
a culpa [(Gen. XXXVIII)] . Etsi profecto ille per
incontinentiam, teste Scriptura, criminosior invenitur,
dum modis omnibus de illicito concubitu filii
generantur. Ex quo facto quoddam parabolarum genus
inducitur, per quod non solum in hoc loco, quin
in quamplurimis Scripturarum locis mystica prophetiae
sacramenta texuntur. Cuncta namque illius temporis
in eodem populo gesta, prophetiam futurorum
esse docet Apostolus dicens: Omnia enim haec in figuram
contingebant illis [(I Cor. X, 11)]
. Et alibi: Multifarie
multisque modis olim Deus loquens patribus in
prophetis [(Heb. I, 1)]
. Quod autem dicit multifarie
Deum in prophetis locutum, verbis eos ostendit prophetasse.
Quod autem multis modis, rebus insinuat
futura Dei mysteria praesignasse. Ex quibus itaque
modis, per quem Deus nobis locutus est in patriarcha,
unum in manibus nunc tenemus, quo, ut diximus,
inspecto multae divinarum litterarum obscuritates
in eo revera panduntur. Fit enim hic modus
aliquando in parabolis rerum; et de ipsis peccatis
hominum, et transgressionibus adulterorum, prophetiam
insinuat operum futurorum. Sicut est illud publicum
David regis peccatum, de quo paulo post suo dicetur
in loco; atque illud quod de Loth dicitur; et illud
Osee factum, et alia quamplurima, multis in locis, divinis
referta mysteriis. Quae quamvis secundum rerum
gestarum fidem nefandissima probentur, et velut
criminosa divina auctoritate damnentur: quocunque
tamen pacto divina virtus ex ipsis aut dispensationis
incarnati Verbi praeparabat effectum,
aut aliud quid futurorum praevidebat agendum. Foris
namque peccata parebant; intus quoque mysteria
latebant. Sed quia de Thamar loqui coepimus, libet
breviter indagare cur Evangelista eam hic posuerit,
vel quid recordandum per hanc illicitam commixtionem
monuerit, vel quid ex hoc mysticum designaverit.
Quia nimirum illorum hominum non tantum
linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam;
et non solum quorumdam illorum vitam, sed etiam
totum illud regnum gentis 32 Hebraeorum, non tantum
prophetiam, ut dixi, sed etiam magnum quemdam
fuisse prophetam, quia rebus et gestis multa ex
se de Christo et Ecclesia explet vaticinia. Quod ut
ex hoc loco evidentius quae dicuntur appareant, jam
tandem ad ipsam historiam veniamus, in qua Judas
tres genuisse filios narratur, quorum primus Her, id
est pelliceus, dicebatur; secundus vero Onan, quod
interpretatur moeror eorum, est appellatus: porro
tertius Selo, qui dimissio dicitur, est vocatus. Ex
quo profecto in Thamar nurum Judae, accipimus
plebem regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam