PL 121, col. 1008
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
Psalmi verbis de opere misericordiae Dei: ita et in
illa apostolica sententia, quia de ipso dictum est:
« Qui vult omnes homines salvos fieri, » rectissime
intelligitur de voluntate bonitatis Dei.
Vel certe ita intelligatur: « Qui vult omnes homines
salvos fieri [(Rom. VIII, 26, 27)] , » quia hoc sanctos
suos per Spiritum suum velle facit, id est velle
eis inspirat, ut omnes homines sicut seipsos salvos
fieri optent; sicut et de Spiritu sancto intelligendum
est quod idem dicit Apostolus: « Sed ipse Spiritus postulat
pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem
scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum
Deum postulat pro sanctis. » Postulat namque
Spiritus, quia, ut beatus Gregorius exponit ad postulandum
eos quos repleverit inflammat. Et gemit atque
desiderat Spiritus, quia sanctos in orationibus gementes
et desiderantes facit, juxta hunc itaque sensum,
« Deus vult omnes homines salvos fieri. » quia, ut dictum
est, ipse sanctis suis inspirat ut hoc velint, ipse
eos ita volentes facit sicut inspiraverat beato Apostolo
qui dicebat: « Volo autem omnes homines esse sicut
meipsum [(I Cor. VII, 7)] . » Et alibi cum coram rege
Agrippa et principibus testimonium Christi mira
libertate et constantia praedicaret, dicente sibi eodem
rege: « In modico suades me Christianum fieri, »
continuo plenus desiderio, salutis omnium respondit:
« Opto apud Deum et in modico, et in magno
non solum te, sed et omnes qui me audiunt hodie
tales fieri: qualis ego sum exceptis vinculis istis [(Act. XXVI, 28, 29)] .
»
CAPUT XII. Sequitur ejusdem loci explanatio.
Quarto autem modo ita a sanctis Patribus intellectum
invenitur quod dictum est: « Qui vult omnes
homines salvos fieri, » ut simpliciter accipiatur hoc
de omnibus hominibus « Quantum in ipso est Deum
velle, » eo quod omnes salvari velit « bonitate Creatoris: »
sed quia liberi arbitrii eos condidit, exspectet,
ut hoc etiam ipsi velint: et si voluerint, juste
salventur: si noluerint, juste puniantur. Sed huic
sensui imprimis illud videtur esse contrarium:
« Quomodo omnipotens Deus eorum, quos vult salvos
fieri exspectet voluntatem, » ut et ipsi scilicet
propria arbitrii libertate salvi esse velint, cum velle
fideliter salvum fieri sit per redemptionem Domini
Jesu Christi. (Quia, sicut beatus Petrus apostolus
docet: « Non est in ullo alio salus, et non est aliud
nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat
nos salvos fieri [(Act. IV, 12)] , » nemo omnino possit,
nisi in eo Deus operetur et velle et posse: sicut Apostolus
testatur dicens: « Deus est enim qui operatur in
vobis et velle et perficere pro bona voluntate [(Phil.
II, 13)] , » si enim hanc voluntatem redemptionis et
salutis quae est in Christo nemo habet ex se ipso,
sed ab illo « qui operatur in eis, quos vocat et velle
et perficere pro bona voluntate, » sicut manifestissime
apostolicae doctrinae veritas docet, ut quid Deus
exspectat eorum quos vult salvos fieri voluntatem, ut