PL 121, col. 1011

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

habet enim et ipsa profunditatem, et difficultatem
suam, non nostra praesumptione, sed Scripturarum
sanctarum veritate, et orthodoxorum Patrum auctoritate
diligentius perscrutandam, et in quantum Dominus
aperire dignatur, fideliter intelligendam. Nos
enim firmissime tenemus, nec ullatenus dubitamus,
juxta evangelicam et apostolicam fidem, Dominum
nostrum Jesum Christum, pastorem bonum « animam
suam posuisse pro ovibus suis; » sicut ipse
dicit: « Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam
suam dat pro ovibus. » Et iterum: « Sicut novit
me Pater, et ego agnosco Patrem. Et animam meam
pono pro ovibus meis [(Joan. X, 14, 15)] . » De quibus
ovibus alibi dicitur: « Sicut filius hominis non venit
ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in

redemptionem pro multis [(Matth. XX, 28)] : » et: « Hic
est calix sanguinis mei Novi Testamenti, qui pro
vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum [(Matth. XXVI, 28)] .
» Unde et Apostolus dicit:
« Sic et Christus semel oblatus est ad multorum
exhaurienda peccata [(Hebr. IX, 28)] . » Et qui isti
sunt diligentissime commendavit dicens: « Et ambulate
in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et
tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
Deo in odore suavitatis [(Ephes. V, 2)] . » Et alibi:
« Quanto magis, » inquit, « sanguis Christi, qui per
Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum
Deo emundavit conscientiam vestram ab operibus
mortuis, ad serviendum Deo viventi [(Hebr. IX, 14)] . »
Et iterum: « Qui dedit semetipsum pro nobis, ut

nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi
populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum [(Tit. II, 14)] .
» Et alio loco: « Qui factus est in nobis, »
inquit, « sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio
et redemptio [(I Cor. I, 30)] . » Hoc et in
Psalmis similiter est praenuntiatum, ubi canitur:
« Redemptionem misit Dominus populo suo [(Psal.
CX, 9)] ; » et: « Redemisti in brachio tuo populum
tuum [(Psal. LXXVI, 16)] . » Et iterum: « Quia apud
Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio:
et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus
ejus [(Psal. CXXIX, 7, 8)] . »
Hoc nobis et sacratissimum nomen ejus commendat
et angelus docet dicens: « Et vocabis nomen
ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum

a peccatis eorum [(Matth. I, 21)] . » Pro his namque
et ipse Dominus se in patibulo crucis exaltatum testatur,
dicens: « Et sicut Moyses exaltavit serpentem
in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut
omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat
vitam aeternam; » ubi et statim subjunxit: « Sic
enim et Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret [(Joan. III, 14 - 16)] . » Et quis iste
sit mundus quem Deus dilexit, et pro quo unigenitum
suum dedit, continuo exponens adjunxit: « Ut
omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat
vitam aeternam, » sic enim et ibi intelligendus est
mundus Deo dilectus, et per Unigenitum ejus redemptus,
ubi beatus Joannes apostolus dicit: « Et ipse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.