PL 121, col. 1014
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
alio loco de infidelibus: [Quomodo, inquit, istis dixit:
Non estis ex ovibus meis, quia videbat eos ad
sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam
aeternam sui sanguinis pretio comparatos.] Et alibi [(tract. 55)]
distinguens inter apostolos et Judam proditorem,
quod pro illis Dominus moriturus esset,
pro illo non esset: [Tota, inquit, ejus passio nostra
purgatio est: passurus exitia, promisit obsequia,
non solum illis pro quibus erat subiturus mortem,
sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem.]
Item docens pro illis tantum Dominum passum, quos
ipsa passione redimendo, oves suas fecit: [Omnes,
inquit, fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus;
quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est
factus.] Item cum exponeret mysterium illius vituli
saginati, quem pater redeunti filio jussit occidi, tunc
eum pro unoquoque dicit occidi, cum credit in occisum:
[Nam ut etiam occidant, inquit, eum jubet,
hoc est, ut mortem ejus insinuent: tunc enim cuique
occiditur cum credit in occisum.]
Beatus Leo nihil Dominum nostrum inaniter
egisse aut pertulisse, sed totum ad salutem fidelium
ita docet. [Nihil enim Redemptor noster non ad
nostram salutem aut egit, aut pertulit, ut virtus quae
inerat capiti, inesset et corpori. Nam primum ipsa
illa substantiae nostrae in deitate susceptio, qua
« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 4)] ,
» quem hominum misericordiae suae,
nisi infidelem, reliquit exsortem? et cui non communis
natura cum Christo est, si assumentem recipit,
et eo Spiritu est regeneratus, quo est ille progenitus?]
Beatus quoque Gregorius quod ad eos tantum
Dominus noster salvandos venerit, quos in se
suscipiendo liberavit, ita docet: [Interpellat autem
pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione:
quia quod in aeternum damnari noluit, suscipiendo
liberavit.]
Haec ex sanctorum Patrum verbis breviter adnotavimus,
ut quam vere eorum veneranda doctrina
etiam in hac re de qua quaeritur, evangelicae et apostolicae
auctoritati consonet et concordet, evidentissime
agnoscatur. Et licet Apostolus de eodem Domino
et Redemptore nostro dicat: « Unus enim Deus,
unus est mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, »
tamen juxta superius demonstratam fidei
regulam, recte intelligitur pro illis omnibus se redemptionem
dedisse pro quibus etiam dignatus est
mediator Dei et hominum esse. Neque enim infidelium
mediator est, sicut nec advocatus, vel reconcibator,