PL 121, col. 32

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

et posuit, ut eamus et fructum afferamus. Nullum
itaque fructum unde nos elegit habebamus. « Ut
eatis, inquit, et fructum afferatis. » Imus ut afferamus,
et ipse est via qua imus, in qua nos posuit, ut eamus.
Proinde misericordia ejus in omnibus praevenit
nos. Si in omnibus, profecto non solum in factis,
verum ut et fidem habeamus, et ut voluntatem boni
ejus misericordia praeveniente consequamur. Nec
cogitare enim bonum, nec velle, nec credere, nisi
misericordia praeveniente possumus; quia in omnibus
misericordia Dei praevenit nos.] Item quia de mundo
damnato eligitur mundus qui salvatur, sic idem doctor
in eodem libro [(Tract. LXXXVII)] astruit: « Si
de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat
diligeret [(Joan. XV, 19)] . » Universae utique hoc dicit

Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine
appellat; sicut est illud: « Deus erat in Christo,
mundum reconcilians sibi [(II Cor. V, 19)] . » Itemque
illud: « Non venit filius hominis ut judicet mundum,
sed ut salvetur mundus per ipsum [(Joan. III,
17)] . » Et in Epistola sua Joannes ait: « Advocatum
habemus ad Patrem Jesum Christum justum, et ipse
propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum
nostrorum, sed etiam totius mundi [(Joan. II, 1, 2)] . »
Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus
odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus
reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus
mundatum: sed iste mundus, quem Deus in Christo
reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui
per Christum peccatum omne donatur, de mundo

electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea
quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt « vasa
misericordiae, » in quibus est mundus pertinens ad
reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem
massa pertinens ad « vasa irae, quae perfecta sunt ad
perditionem [(Rom. IX, 22, 23)] . » Denique cum dixisset,
« Si de mundo essetis, mundus quod suum erat
diligeret, » continuo subjecit: « Quia vero de mundo
non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit
vos mundus. » Ergo et ipsi inde erant, unde ut non
essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum
nulla praecesserant bona opera, non natura, quae tota
fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata:
sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo
mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit;

quia, « reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt. Si autem, inquit, gratia, jam non ex operibus,
alioquin gratia jam non est gratia [(Rom. XI, 5, 6)] . »
Hic monstratur et eos qui non salvantur in perditionis
massa relinqui, et eos qui salvantur, de ipsa
perditionis massa liberari, non suo merito, sed gratia
Christi; quia si consideretur meritum, tales fuerunt
qui salvantur quales et illi qui salute indigni
habentur. Omnes enim erant « filii irae; » sed qui salvantur
fiunt de filiis irae, filii gratiae. Item in eodem
libro [(Tract. CIV)] , cum loqueretur de eo quod ait
Filius ad Patrem: « Pater, venit hora, clarifica
Filium tuum [(Joan. XVII, 1)] , » hoc interponitur:
Quapropter hoc quod ait, « Pater, venit hora, clarifica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.