PL 121, col. 578
Praefatio (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne
adjeci apertam brevemque secundum usus Gallici
dispositionem, et horarum diurnarum vulgarem in
nostris regionibus dimensionem: quod utrumque a
superiori opere nequaquam discrepare putavi. In
fine praeterea totius operis, de creatione mundi per
ordinem dierum sex breve carmen addidi, et explanationem
mystici sensus in homine accipendi subjunxi,
ut ea quae de totius anni cursu descripseram, repetita
ab initio mundanae creationis explanatio commendaret.
Hoc opus quia diverso editum metro constat, necessarium
existimavi genera ipsorum metrorum breviter
explanare, ut non modo ipsum opus, sed ea
quibus digestum est metra, omnibus qui id legendum
dignabuntur sumere, manifestem. Itaque Invocatio,
quam in principio totius opusculi propterea
posui, quod omnis scientia ex Deo manans, ab ipso
sit merito poscenda (quanquam alii in opere poetico
Propositionem primam esse velint), metro Choriambico,
Tetrametro, Acatalectico, Asclepiadeo decurrit.
Asclepiadeum autem ab Aesculapio, qui Graece vocatur Asclepios
medicinae repertore, cujus laudes
hoc metri genere frequentatae sunt, vel ab aliquo
ejusdem nominis poeta est appellatum. Metra enim
frequenter ab inventoribus, nonnunquam a frequentatoribus,
interdum et ab eis quorum memorias celebrant,
appellantur. Acatalecticus vero versus est,
cui nulla ad plenitudinem sui syllaba deest, sed legitimo
numeri fine concluditur. Tetrametrum porro
carmen est, quod quatuor pedibus currit, quod in
choriambicis, dactylicis, et anapaesticis metris accipitur,
in quibus dimetrum, trimetrum, tetrametrum,
pentametrum, et hexametrum per simplices pedes
computamus: nam in iambicis trochaeisque metris,
quia brevia sunt, supradictos numeros per duplices
pedes accipimus. Choriambicum autem a choriambo
pede, quo proprie currit, vocatur. Constat enim primo
pede spondaeo, secundo et tertio choriambo,
quarto pyrrhichio; et cum choriambus primam et
ultimam longas, duas medias syllabas breves habeat,
quae simul sena tempora complent: si spondaeum
pyrrhichio copulemus, totidem syllabas totidemque
tempora facimus; ac per hoc non tam pyrrhichio et