PL 121, col. 600

Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne

Dies 25
Augustine, tuum commendat septima nomen,
Dies 26
Lactea quo retinent Anglorum millia verbi
Principe, quo Christum domiti sensere Britanni.
Dies 27
Julius hinc sextum miles martyrque venustat.
In Alexandria, natale sanctorum Aquilini
presbyteri, Evangelii.
Dies 28
Quinto Parisii Germanum turba frequentat:
Tum quoque pontificem celebrat sua Roma Joannem.
Dies 29
Maximine tibi quarto Trevir alta coruscat.
Et depositio sancti Maximi episcopi.
Dies 30
Tertius Hucberto, papa et Felice dicatur.
In Antiochia, natale sanctorum Sici, Palatini,
qui multa tormenta passi sunt.
Dies 31
Tum pridie Petronilla Petri de germine sancto
Fulgida virgo micat, Christi trabeaque decora:
Cantius, et Cantianus cum Cantianella
Collucent. Maium haec claudunt solemnia mensem.
Romae, via Aurelia, natale sanctorum
Processi et Martiniani.
JUNIUS.
Junius imbrifugo aestatis sub caumate fervens,
Templa quibus festa velet de fronde canemus.
Dies 1
Junia origo tuum sustollit in astra nitorem
Pamphile, martyrio doctor venerande beato.
Martyris huncque diem festum Nicomedis adornat.
Kal. Junii dedicatio sancti Nicomedis, et
sancti Claudii.
Hac quoque sanctus conscendit ad astra Jovinus.
Dies 2
Marcelline sacer, Petre et exorcista quaternis.
Nonis communem dignamque litatis ad aram:
Lugdunique pio Blandina vocatur honore,
Quadragenaque simul clara octonaque coruscum
Cum plebe devexit flammisque undisque monile.
Dies 3
Pergentius item Laurentiusque cruoris,
Et generis ternas gemino fulgore venustant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.