PL 121, col. 696

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Apostolus haec in salutatione ad Corinthios confirmat,
dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et
charitas Dei, hoc est, Patris, et communicatio sancti
Spiritus cum omnibus vobis [(II Cor. XIII, 13)]
. Nonne
aperte per singula nomina, sicut superius continentur,
singulas personas inesse distinxit? Denique ad
haec ipsius Filii dicta suscipe dicentis: Alius est qui
testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater [(Joan.
V, 32)]
. Dum infra de se dicat alius, vides quia alius
est Pater in persona Filii, et non alius est in divinitate,
sed et de Spiritu sancto sic ait: Rogabo Patrem
meum, et alium paraclitum mittet vobis [(Joan. XIV,
16)]
. Considera et alterum esse Spiritum paraclitum
in persona, et non tamen esse alterum in divinitate.
Ideo alter ab altero in persona tantum differt, et

non in deitate οὐσίας. Itaque alter est Pater in persona
qui genuit, et alius Filius est qui genitus ab
ipso, et alius Spiritus paraclitus qui de unita natura
est. Sed dicis mihi haeretice! Quemadmodum Spiritus
de unita natura consistit? Ecce Filius de eo
testatus est: A Patre procedit; et sic prosecutus est: Et de meo accipiet.
Quod testimonium Pater comprobavit,
dicens: Spiritus a me procedit. »
CAP. XI.
Item idem in libro V de unita ac sempiterna substantia
Trinitatis: Quod Spiritus sanctus a Patre et a
Filio procedit. « Sempiternitas Patris Filius ejus est,
quia de ipso inenarrabiliter ante omne exordium
omnino natus est. Et sempiternitas Filii Pater ejus
est, quia ipse eum ante cuncta saecula saeculorum

incomparabiliter genuit. Sic sempiternitas Spiritus
paracliti unita deitas ejus est cum Patre et Filio,
quae facta non est, sicut filius testatus est de eo: A Patre procedit, et de meo accipiet.
Sed et Pater haec
dicta comprobat per prophetam, dicens: Spiritus
a me procedit. Et alio in loco: Effundam de
Spiritu meo super omnem carnem [(Joel. II, 28)]
.
Quod in Pentecoste in apostolos factum fuisse
Scriptura divina testatur. Nam sicut Pater declarat
Filium suum deitate sua, quoniam Deus verus
est, sic et Spiritus sanctus revelat Patrem et Filium in
unita natura sua aeterna, quoniam Deus verus est.
Haec, inquam, unita omnipotens sempiternitas Trinitas
est, cui de recenti in deitate nulla accessit dignitas. »
CAP. XII.

Item idem in eodem libro de sancto Spiritu: Quod
in Patre et Filio consistat. « Non est, inquit, divina
substantia aut extensa vel protensa in aliquo, vel
excisa in partibus, sed nec derivationi alicujus rei
comparatur; quia liquor non est in hac natura
plane, sed nec defluxio quaedam est, quia nullum
detrimentum vel augmentum sustinet: praesertim
cum inenarrabilis sit hac plenitudo substantiae indivisae
Trinitatis, sicut ipse Deus Dei Filius indicat: Ego in Patre et Pater in me.
Sed et Spiritus sanctus
in Patre et Filio et in se consistens, sicut Joannes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.