PL 121, col. 702

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

quem Deus Pater mittit, mittit et Filius, et quem
mittit Pater, mittit et Spiritus. »
CAP. XXII.
Item idem in libro tertio [(cap. 1 et 2)] : Quod Spiritus
sanctus a Patre sit missus et Filio; ubi missio,
processio intelligitur. « Spiritum quoque et Pater
misit et Filius, Pater misit quia scriptum est: Paracletus
autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater
in nomine meo, etc., usque ad haec verba: Digitus
Dei appellatus est Spiritus sanctus. »
CAP. XXIII.
Item idem ipse in eodem libro [(cap. 20 et 21)] : Quod fluvius de sede Dei et agni procedens Spiritus
sanctus sit, ubi intelligitur ejus a Patre et Filio processio.

« Habet ergo Spiritus quod habet Christus.
Habet igitur quod habet Deus, quia omnia quae habet
Pater, habet et Filius. Ideoque dixit: Omnia quae
habet Pater, mea sunt [(Joan. XVI, 15)]
. Nec illud mediocre
est, quod de throno Dei exire fluvium legimus.
Sic enim dicit Joannes evangelista: Et ostendit
mihi flumen aquae vivae, splendidum tanquam crystallum,
procedens de sede Dei et agni; et in medio
plateae ejus, ex utraque parte lignum vitae faciens fructum.
Duodecim per singulos menses reddentes fructum
suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium [(Apoc. XXII, 1)]
.
Hic est utique fluvius de Dei
sede procedens, hoc est Spiritus sanctus, quem bibit
qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit,
veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dixit

Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aqua vivae.
Hoc autem dicebat de Spiritu [(Joan. VII, 58)]
. Ergo
flumen est Spiritus. »
CAP. XXIV.
Cyrillus, Quod Spiritus sanctus a Patre procedat
et Filio, in epistola ad Nestorium, sic dicit: « De
Spiritu quoque cum dicit: Ille me clarificabit [(Joan.
XVI, 14)]
: hoc rectissime sentientes, unum Christum
et Filium non velut alterius egentem gloria, confitentur
a Spiritu sancto gloriam consecutum; quia
Spiritus ejus nec melior nec superior illo est; sed
quia mira opera faciens ad demonstrationem suae
deitatis virtute propria Spiritus utebatur, ab ipso
glorificari dicitur: quemadmodum si quis de hominibus

asseveret, quod virtus sua vel disciplina quemlibet
unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua
sit substantia Spiritus, et ejus intelligatur in persona
proprietas, juxta id quod Spiritus est et non Filius,
attamen alienus non est ab illo. Nam Spiritus appellatus
est veritatis, et verita Christus est, unde et
ab isto similiter, sicut ex Deo Patre procedit. Denique
hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus
apostolorum miracula gloriosa perficiens, Deum
glorificavit Jesum Christum postquam ascendit in
coelum. Nam creditus est Christus natura Deus existens,
per suum Spiritum virtutes efficiens. Ideoque
dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Nequaquam
vero participatione alterius idem Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.