PL 121, col. 704
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
naturae virtutem opera sua, opera Patris esse
dixit dicens: Ego opera Patris mei facio: missurus
quoque Paracletum, sicuti frequenter spopondit, interdum
eum et mittendum dixit a Patre, dum omne
quod ageret, pie referre est solitus ad Patrem. Ex
quo haeretici occasionem frequenter arripiunt, ut
ipsum esse Filium Paracletum dicant, cum in eo
quod alium Paracletum mittendum a Patre sit precaturus,
differentiam missi, rogantisque significet.)
Si quis Spiritum sanctum Patrem dicit Patris vel Filii,
anathema sit. (Stultitia haeretici furoris haec coegit
in Scriptura referre, non quaestio. Nam Spiritus
sancti nomen habeat suam significationem, et Spiritus
sanctus paracletus habeat substantiae suae et officium
et ordinem. Et cum ubique indemutabilis Pater
et Filius praedicetur, quomodo pars esse aut Patris
et Filii Spiritus sanctus asseretur? Sed quia sicut
inter caetera insaniarum genera, etiam hoc quoque
proferri ab impiis solet, idcirco a sanctis debuit
improbari.) Si quis Patrem et Filium et Spiritum
sanctum tres dicit deos, anathema sit. »
CAP. XXVIII.
Item sanctus Hilarius: Quod unum sit Spiritui
sancto a Patre procedere, et a Filio accipere sive
mitti; in libro VIII de sancta Trinitate, ita refert:
« Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis
a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit,
ipse testificabitur de me [(Joan. XV, 26)]
. Advocatus
veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis
est qui procedit a Patre, etc., usque ad: id
Filius dandum a se fateatur. »
CAP. XXIX.
Hieronymus in libro Didymi [(lib. II)] , quem de
Graeco in Latinum transtulit: Quod Spiritus sanctus
a Patre egrediatur, et a Filio mittatur, non secundum
angelorum, prophetarum et apostolorum ministerium,
sed ut a sapientia Dei Spiritum Dei mitti decet, sic
docet, ex quo confitetur et a Filio illum sicut et a
Patre procedere. « Cum ergo Spiritus sanctus similiter
ut Pater et Filius mentem et interiorem hominem
habitare doceatur, non dicam ineptum, sed impium
est eum dicere creaturam. Disciplinas quippe,
virtutes dico et artes, et his contrarias perturbationes,
et imperitias et affectus in animabus habitare
possibile est; non tamen ut substantias, sed ut accidentes:
creatam vero naturam in sensu habitare
impossibile est. Quod si verum est, et Spiritus sanctus
absque ulla ambiguitate subsistens, animae est
habitator et cordis, nulli dubium est quin cum Patre
et Filio credi debeat increatus. Ex omnibus igitur
quae praecedens sermo disseruit, incorruptibilis et
sempiternus secundum naturam Patris et Filii, et
Spiritus sanctus demonstratus universam de se ambiguitatem
et suspicionem abstulit, ne unus e creatis
substantiis aestimetur qui Spiritus Dei sit, et