PL 121, col. 991
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam
nobis spem [(Hebr. VI, 17, 18)] . » Sicut ergo
in parte electorum, qui sunt divinae pollicitationis et
promissionis haeredes, per jusjurandum voluit Deus
ostendere immobilitatem consilii sui, id est immutabilem
dispositionem aeternae praedestinationis suae
juxta expositionem Apostoli, ita et in parte reproborum,
ubi interponitur jusjurandum Dei, nihil aliud
ostenditur nisi immobilitas atque immutabilitas
aeterni consilii et praedestinationis ejus in damnatione
et perditione ipsorum, ostendit namque eos
omnipotens Deus reprobos, cum de eis dicit: « Ipsi
vero non cognoverunt vias meas [(Psal. XCIV, 11)] , »
ostendit eos immobili consilio suo, id est immutabili
praedestinatione judicii sui aeternae damnationi, et
perditioni esse praeordinatos, cum statim subjungit:
« Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem
meam [(Ibid., 11)] . » Quod si quis putat de illis tantummodo
reprobis, qui educti ex Aegypto per Moysen,
et per quadraginta annos in deserto semper
rebelles et increduli exstiterunt, quorum etiam cadavera
in eodem deserto prostrata sunt, esse intelligendum;
et non potius in eorum speciali damnatione
et perditione omnium generaliter reproborum
interitum figuratum; audi Apostolum terribiliter et
veraciter dicentem: « Omnia autem haec in figura
contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos fines saeculorum devenerunt [(I Cor. X, 11)] .
» Et alio loco: « Festinemus ergo,
inquit, ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum
quis incidat incredulitatis exemplum [(Hebr. IV, 11)] . »
Hanc veritatem et immobilitatem divinae praedestinationis,
in qua Deus judicia sua futura jam fecit,
et B. propheta Isaias mirabiliter ostendit; et B.
Augustinus veraciter et breviter exponit, dicens:
[Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura
praedestinavit, quidquid facturus est fecit. Nam
et per prophetam dictum de illo est: « Qui fecit
quae futura sunt [(Isa. XLV, 11, sec. LXX)] ]. » Unde
etiam alio loco idem doctor verissime de ipso dicit:
[Neque enim sicut hominem, Deum cujusquam facti