PL 121, col. 993
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
REGULA SECUNDA. Omnia aeternae praescientiae et ordinationi ejus immobiliter
subsunt.
Secunda regula divinae praescientiae et praedestinationis
est: « Nihil omnino esse, aut fuisse, aut futurum
esse posse in operibus Dei, quae sive in condendis,
sive in regendis, sive in consummandis vel
finiendis creaturis agit, quod non ipse in suo aeterno
consilio atque judicio et veraciter praescierit, et immobiliter
praeordinaverit. Atque ita omne quod temporale
est, intemporaliter sua praescientia et praedestinatione
praecedit. Et omne quod in ejus aeterna
praescientia et praedestinatione dispositum est, etiam
in rebus esse potest. Quidquid vero ibi dispositum
non est, nunquam et nusquam esse potest; nihil
enim temere vel fortuito, sed omnia aeternae suae sapientiae
consilio et ratione facit. » Unde in ejus laudibus
verissime dicitur: « Omnia in sapientia fecisti [(Psal. CIII, 24)] .
» Praecessit enim ejus sapientia
aeternaliter omnia quae in creaturis facta sunt,
vel fiunt, sive futura sunt temporaliter. Verbi gratia,
praescivit esse mundum futurum, et praedestinavit
se esse facturum; praescivit hominem creandum,
et praedestinavit se esse creaturum: praescivit humanum
genus per hominem primum lapsum unigeniti
Filii sui sanguine redimendum, et praedestinavit
se esse redempturum. « Redemptionem enim misit
populo suo [(Psal. CX, 9)] . » Et veraciter ipsi cantatur:
« Redemisti in brachio tuo populum tuum [(Psal. LXXVI, 16)] .
» Praescivit electos suos ad aeternum
regnum suum esse venturos; praescivit etiam
reprobos in aeternum supplicium tradendos. Et hoc
totum quia plenum est misericordia, plenum justitia,
praedestinavit se misericordia et judicio suo esse facturum;
apud quem est, juxta Apostolum, « aeterna
bonitas et severitas [(Rom. XI, 22)] , » et cui digne a
fidelibus dicitur: « Misericordiam et judicium cantabo
tibi, Domine [(Psal. C, 1)] . » Unde constat omnino
quod in utramque partem, electorum videlicet
et reproborum, nisi eorum vel glorificationem, vel
damnationem justissimam, praescientia et praedestinatio
divina praecederet, nunquam in eis fieri atque
adimpleri posset. Sicut nihil omnino in operibus divinis
esse potest quod non ibi praecesserit. Ad hoc
mirabiliter et sublimiter insinuandum pertinet quod
de aeterno et unigenito Verbo Dei evangelista dicit.