PL 121, col. 999
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
Quod ergo non possunt salvari, eorum est vitium,
quia nolunt, non Dei (quod absit) aliqua iniquitas,
qui erga illos et verax semper exstitit in praescientia
sua, et justus in judicio suo. Licet sit et aliud genus
reproborum in innumerabilibus videlicet millibus
parvulorum, qui nec aetatem nec sensum ad aliquid
boni agendum unquam acceperunt, sed in sola originalis
peccati, quae per unum hominem in mundum
intravit, damnatione perierunt. De quibus quid aliud
dicendum, nisi quod et in eorum reprobatione atque
interitu omnipotens Deus justus est, in quibus non
naturam bene a se conditam, sed culpam male admissam,
et in eos originaliter transfusam justa ultione
damnavit.
Hoc ita esse, hoc est, neminem de electis perire
posse ipse Dominus ostendit, dicens: « Oves meae
vocem meam audiunt, et ego cognosco eas et sequuntur
me. Et ego vitam aeternam do eis, et non
peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam
de manu mea. Pater meus quod dedit mihi majus
omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris
mei [(Joan. X, 27, 28, 29)] . » Istae oves, quae ut ipsa
veritas testatur, non peribunt in aeternum, et quas
nemo potest rapere de manu Patris et Filii, alio loco
appellantur pusilli Dei. De quibus similiter ipse Dominus
dicit: « Sic non est voluntas ante Patrem
vestrum ut pereat unus de pusillis istis [(Matth. XVIII,
14)] . » Quibus etiam alio loco ait: « Nolite timere,
pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis
regnum [(Luc. XII, 32)] . » et iterum: « Capillus de
capite vestro non peribit [(Luc. XXI, 18)] . » Item quod
reprobi non propter praescientiam et praedestinationem
Dei veraciter praescientis, et juste damnantis,
sed propter obstinatam et indomabilem malitiam
suam nullatenus possint salvari, idem Dominus ostendit
loquens talibus, et dicens: « Sed vos non creditis,
quia non estis ex ovibus meis [(Joan. X, 26)] ; » et
iterum: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo
non estis [(Joan. VIII, 47)] . » Similiter et per prophetam
de talibus comminatur, dicens: « In consilio populi
mei non erunt, et in Scriptura domus Israel
non scribentur, nec terram Israel ingredientur [(Ezech.
XIII, 9)] . » Videlicet sicut vere de coetu electorum
ejecti, et de libro vitae deleti, et de terra viventium
penitus alienati: de his et Apostolus consonanter
verbis evangelicis loquitur, dicens: « Quod si etiam
opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt
est opertum; in quibus Deus hujus saeculi excaecavit
mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii
gloriae Christi [(III Cor. IV, 3, 4)] . » De quibus
etiam alio loco dicit: « Non enim omnium est fides; »
et: « Non omnes obediunt Evangelio [(Rom. X,
16)] , » quia ergo tales sunt, et tales usque in fidem
perdurant; merito utique et praescientia Dei mali
praesciti sunt, et praedestinatione Dei juste reprobati
atque damnati; probet ergo seipsum homo, ut
ex quotidiano profectu, sive defectu vitae suae, utrum
magis ad societatem electorum, an (quod absit) ad
societatem reproborum propinquare se sentiat, apud