PL 123, col. 600

Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne

multa inveniuntur hujus operis praeterisse necessaria.
Quos tamen secutus censui, et Flori viri
memorabilis latiora jam in eo ipso negotio sequi
vestigia, praesertim in secundo ejusdem libro. Ibi
enim multa, quae in priore omiserat, et correxit et
addidit. At si quid praeter quod ab illis accepi in
hoc opere actum vel mutatum est, sagaci a me indagine
id perquisitum agnosci poterit. Caeterum,
benignissime, idcirco hanc exiguitatis meae praefatiunculam
huic opusculo inserere malui, ut sciretur
non me in hoc usum levitatis conamine, sed potius
vestris, ut erat dignum, paruisse imperiis catholicorum
fidelium solito consulentibus utilitati. Unde
quod vestrum est obsecro, ut si justum decernitur,
propria tuitionis anchora roboretur, quod videlicet

et praesentibus regalis examinis auctoritate, et futuris
tantae auctoritatis firmetur examine. Excellentiam
magnitudinis vestrae per multa annorum
curricula Rex regum Dominus sua dignetur custodire
potentia. Amen.
PROLOGUS ALTER EX LIBRIS BEATI AUGUSTINI, Qualiter colendi sint sancti.

tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane; sed quod offertur,
offertur Deo, qui martyres coronavit: ut ex
ipsorum locorum amore affectus assurgat ad augendam
charitatem, et in illos quos imitari possumus, et in
illum quo adjuvante possimus Colimus ergo martyres
eo cultu dilectionis et societatis quo et in hac
vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad
talem pro evangelica veritate passionem paratum
sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.