PL 123, col. 602

Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne

sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit
hoc in Paulo et Barnaba, cum, commoti miraculis
quae per eos facta sunt, Lycaonii tanquam diis
immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis
suis confitentes et persuadentes se deos non esse,
ista sibi fieri vetuerunt [(Act. XIV, 14)] . Apparuit et
in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum
se adorari prohibentem atque dicentem adoratori
suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum
adora [(Apoc. XIX, 10)]
. Honorandi sunt ergo martyres
propter imitationem, non adorandi propter
religionem. Honorandi sunt charitate, non servitute.
MENSIS JANUARIUS HABET DIES XXXI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.