PL 124, col. 1145
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
Vestibat teneras molli lanugine malas
(Id bis octonos erat attrectasse Decembres)
Cedebat praetexta togae, patriisque coaevas
Aptabant laribus, puerilia munera, bullas.
Hic trepida optatum sortita infantia finem,
Hic fixit metas: exin bellique domique
Utilis, et rebus quavis in parte gerendis
Quisque putabatur maturo commodus aevo.
Hauserat hoc aevi, juvenisque togatus agebat
Aetatis solidam cumulato robore partem,
Cum super addictas praesulque et dux regiones
Effertur, terris qua Gallicus incubat axis,
Cum vindex scelerum, tum dispensator honorum.
Orbem tum totum victor Romanus habebat,
Qua mare, qua tellus, qua cardo invergit uterque;
Si quod in orbe fretum, si quis sinus abditus usquam,
Si quod clima fores Phoebeae lampadis expers,
Si qua fuit regio, fulvum quae gigneret aurum,
Nil nisi Romani vivebat nominis umbra;
Arbitrio sancti constabant cuncta senatus.
Sceptra, magistratus, tituli, praetoria, sellae,
Praetexta [ Belf., praetexta et], trabeae, fasces, insigne tribunal,
Aedilis, quaestor, dictator, juridicusque,
Et, rerum cui summa patet paretque, monarchos,
Et conflandarum per gentes cautio legum,
Et pax et bellum, lis et concordia rerum,
Omnia conscriptis servibant patribus olim,
Quos penes immensi stabat custodia mundi:
Cumque forent clausi resides in parte sacelli,
Divinis quadrum fingebant legibus orbem.
Gestorum series aliquatenus intercepta,
A diverticulo demum repetita placebit.
25. Crescebat meritis mactus successibus heros,
Perfectique sequax, primam tendebat ad arcem
Cursibus impigris; ne non perfectus ab omni
Parte foret, sacer et praesul jam jamque futurus.
Utque ad letiferas aciem contendere pestes,
Emersasque haereses [ Belf., Haereticasque lues] unde unde extrudere posset,
Armabat doctam vivax facundia linguam.
Justitiae doctor, juris quoque norma futurus,
Jure dedit studium discendo ex tempore juri.
Quique pudicitiae populis documenta daturus,
Et casti cauturus erat decreta cubilis,
Ordine praecipuo legalis foedera lecti
Suscipit, et casta vitam cum conjuge ducens,
Jura voluptati permisit nulla nefandae;
Gignendae tantum contentus vivere proli.
26. Cumque virum late parentis ad omnia terrae