PL 124, col. 1147

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

His aliud dabimus tempusque locumque querelis.
Tu tamen interea praesentibus utere, pastor,
Obsequiis; et si qua meo condigna relatu
Ad nostri poterunt praeconia currere Patris
Laudibus illa tuis accedere posse, putato.
Tu pater; ille tuus per Christum denique natus,
Crede mihi, magnae reputatur portio laudis,
Cum patris in faciem nati laudatur imago.
Narrandi coeptum repetat jam musa tenorem.
29. Insanos ritus et noxia ludicra sancti
Aegre fert animus; nec distulit ille superbos
Incoeptus miti jam tum compescere fatu,
Talibus aggressus, captato tempore, verbis:
Cum te frenandis Romana industria terris
Praetulit, et patriae patremque ducemque tuendae,
Credidit esse virum; nec res tum credita, vero
Abstitit: esse virum te denique multa coarctant,
Cum titulus generis, tum magni culmen honoris,
Et, quod utrumque regit, divinis accumulatum
Ingeniis pectus, mensque omnis conscia recti.
Sola virile decus levitas foedatque fugatque;
Sola, inquam, levitas. Insano proxima testis
Abstirpanda suis, en, cum radicibus arbos,
Quamprimum potis est. Sectentur talia divi
Numinis expertes; aliud [ B., non ista] professio nostrae
Relligionis amat, cum [ ms. Lob., cui] quid mage postulet usus,
Quaerenti sola occurrit meditatio mortis.
Multa suis gravitas meruit praeconia saeclis:
Eximium fecit levis inconstantia nullum.
Desine proclives lubricosque ad devia vulgi
Praecipitare animos. Res est incognita nulli:
Crimina, quae magnis auctoribus usa [ B., acta] geruntur,
Corrumpunt citius; multoque domestica pejus,
Extima quam serpunt; homines cum sponte sequaces
Praemonstrata ducum rapiunt exempla suorum.
Ergo age, et omissis, quae ludicra cumque putantur,
O praestans animi, complectere seria tantum.
Ista repraesentant, quaerit respublica qualem,
Signa virum; satis ista decent in principe signa.
Saepius ista viri praesul stillabat in aurem;
Ille levi ferre, et coeptis instare superbis:
Irrita nam celeres rapiebant omnia venti.
30. Certa fuit Juveni visendi praedia quadam
Causa die; cujus tandem progressus ab urbe
Obtulit optatam votis quoque praesulis horam:
Utque erat in Domini solum defixus amore,
Perque hoc humani contemptor jure timoris,
Ascito sacri quamprimum milite cleri
Ridiculi gerulam, capitumque immane feracem
Arborem adit; quantoque potest insistere jussu,
Praecipit inflicto caesam procumbere ferro.
Caedentum tremuere manus, pavidique verenda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.