PL 124, col. 1151

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Coram, quae vellet, cum facta est copia fandi,
Talibus aggreditur: Nolim, quod venimus, inquit,
Eventu reris, vir praestantissime, factum:
Seria res tantumque viae, tantumque laboris
Sumere nos monuit. Decessus tempora nostri
Conditor accelerat, gravium molemque laborum
Fine levat, finisque diem praediscere donat.
Nec tam supremae sors et vicinia mortis,
Quam nos cura pii post nos percellit ovilis.
Et quia magnanimum non est permagna virorum
Copia, quis sanctae committi regmina plebis
Jure queant, ac multa seges fortique bonoque
Indiget agricola; res est quae maxime [( B., me Hercule)] vestram
Poscit opem; quando injussu non principis illam
Moliri potis est: tantum fert vestra decoris
Majestas, ipsoque suo fit pondere pluris.
Summa rei est: petimus (non aspernare petentem)
Germano liceat flavi decerpere crinis
Caesariem: vas ille Deo lectumque sacrumque
Usibus Ecclesiae [ B., ac pariter] studiis conducet honestis.
36. Diriguit novitate rei, multumque retractans,
Quanquam dixit, erat regno gratissimus omni;
Divinis humana nefas praeferre putamus.
Quocirca quod, flante Deo, praenoscis agendum,
Accelera: officio non defraudabere nostro.
Voto perfruitus, notamque relatus ad urbem,
Ampla per ecclesiae solemniter atria plebem
Stare jubet cunctam, coetuque ex more coacto,
Inque unum cunctis aciem tendentibus, infit:
Fratres et fili, sudoris praemia nostri,
Sumite rem, modicis liceat quam promere verbis:
Post infinitos immani mole labores
Rebus in angustis, quos huc toleravimus usque;
Post inconstantis permensa volumina vitae;
Post gravis exsilii non mitia pondera fesso
Optato patriam donatur cernere veram.
Et quanquam carnis gratamur compede solvi,
Spiritus ut Christo mereatur jure coesse;
Anxia cura tamen nostri nos angit ovilis.
Ergo agite, et tanti inspectantes millia coetus,
Ecclesiae dignum post me signate magistrum.
Omnibus aeque viris unum praeponite cunctis,
Fruge salutiferi certo qui tempore verbi
Sufficiat vestris propensa diaria mensis.
Obticuere omnes: rem tantum pectore versant.
Ille, rei melius cui finis et ordo patebat,
Limina ad ecclesiae gressum flectitque citatque.
37. Prosequitur plebs tota virum, templique parabant
Cum sancto penetrare fores: instantibus ille
Restitit, ac placido cunctos affamine mulcens,
Officii est, dixit, votique in saecula nostri,
Divinam curare domum, pacisque ministros

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.