PL 124, col. 1153
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
40.
Priscos ingenui cura poematis
Vates cum raperet (quippe facetius,
Purum, molle, canorum,
Olim scribere laus erat)
Phoebeis laribus vota potentia
Indebant, solitis relligionibus,
Musas vela futuro
Credentes dare carmini.
Centum vocibus hic ora crepantia,
Hic linguas totidem, pectus aheneum,
Oris ferrea plectra,
Excibat studiosius.
Me robusta fides, mens bene credula,
Diversum petere, et sane [ B., quippe] decentius,
Ne dicam officiosum.
Importunius excitat.
O lux terrigenum mentibus addita!
O mirande nimis Spiritus artifex!
O largitor honorum!
O facundia fertilis!
Olim formifluos qui latices super
Portabare fovens, formificans quoque:
Cuncta informia namque
Exstant te sine, Conditor.
42. Moribus et meritis spectatus Amator opimis
Vivere cui Christus fuit, et sors ultima lucrum,
Virtutum plenus titulis, plenusque dierum,
Coeperat emeritam, sudorum praemia, palmam,
Candentis specie transfusus in astra columbae.
Tum vero populos in consona vota ruentes
Aspiceres, spirante Deo: namque agmina cleri
Nobilibus conserta ruunt; plebs rustica plebi
Concinit urbanae; par est sententia cunctis,
Vox eadem; studiisque ardent communibus omnes
Germano titulum decernere pontificatus:
Hunc claris meritis, hunc nobilitate legendum,
Dogmate praecipuum, generoso pectore primum,
Principibus notum, et nonnulla parte verendum,
Cautum consiliis divo de fonte petitis.
Multa viri castam cumulant praeconia laudem:
Materiem merita alta dabant; perque ora volentum
Libera sponte fluunt sermonis famina veri.
Cuique aliud non est, nec praestat copia fandi,