PL 124, col. 1157

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Vina ministrabant gemmae pretiosa capaces;
Ut diversorum taceam commenta liquorum.
Extulit haec palmis interdum fonte petita
Lympha cavis; culpamque putes, nisi sumere parce.
53. Quid memorem phrygio perscriptas pectine vestes,
Nec semel in Tyrios cocta indumenta rubores,
Crassius his aurum superinsutasque smaragdos,
Tum byssos niveas, holoserica plumea, torques;
Multa, duci quae larga dabat fortuna superbo,
Singula discretis alium factura diebus!
Artubus his olidi induxit setalia capri,
Interulis quondam solitus sudare τρικάπτοις.
Quid, quod et officiis expletum rite diurnis
(Tum ludos tractabat enim, tum seria passim)
A turba ad placidi cedentem tuta cubilis
Mollior exceptum somnos haurire sa ubres
Culcita suadebat, rutilo lautissima cocco?
Haec eadem rigido tellus asperima tergo
Membra tulit, niveas jam dediscentia plumas.
Nec somnis operam dedit, at plangoribus ille:
Inque suo stratu Domini memor omnipotentis,
Ac veteris jam tum recolens vestigia vitae,
Deluit internas fletu medicante latebras.
Hostia viva, placens, rationis acumina fulta,
Sic se virtutum casta mactavit in ara;
Post Christum portare crucem, seseque negato,
Gnarus ad astrigeri contendere culmina coeli,
Confixus cui mundus erat, qui denique mundo:
CAPUT II. Collatio sancti cum apostolis, martyribus, etc. Ejusdem hospitalitas, solitudo, coenobium.

54. Prudentes assunto viri sensuque coacto
Expendant hujus causas et sensa negotê,
Consultisque animis, tulerit quod maxime dignum, [ B., quae digna relatu]
Quisque ferat: mihi certe eadem sententia perstat,
Inque dies animo est magis illapsura tenaci,
Germanum, quantis hac vixit sorte diebus,
Nobile martyrium totidem traxisse diebus.
Nemo molestus eat; ferat ista superflua nemo.
Germanus mihi martyr erit; nec ducar ineptus,
Pro nobis ora, magne, cum dixero, martyr.
55. Quodque est his potius; quanquam vocer improbus, ausim,
Magna quibus toto seges exspatiavit in orbe,
Fidus apostolicis Germanum inscribere granis;
Et si non numero, numeri quem finiit auctor,
At merito. Meritis ipsis concurrere Petro
Haud vetitum; meritis Petrus non invidet aequis.
Vitam et virtutes a nostro praesule gestas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.