PL 125, col. 72

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

eos quorum auctoritatem sine judicio sequuntur
asserere. » Et circa finem ipsius epistolae: « Necessarium
et utile est, inquit, etiam quae scripta sunt
scribere, ne leve existimetur quod non frequenter 8
arguitur. » Hinc et Hilarius Arelatensis episcopus
ad eumdem sanctum Augustinum misit epistolam,
in qua dicit: « Haec sunt itaque quae Massiliae
vel etiam aliquibus locis in Gallia ventilantur, » et
reliqua. Et item circa finem suae epistolae dicit:
« Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere
moliris, quaeso habere mereamur: maxime ut per
eorum auctoritatem, si qua in tuis displicent, a
dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremur. »
Unde et sanctus Augustinus duos libros, alterum

de Praedestinatione sanctorum, alterum de Bono
perseverantiae, ad praefatos episcopos, Prosperum scilicet
et Hilarium scripsit. In quibus libris, sicut sibi
visum fuerat, nomen praedestinationis, quo antea in
aliis suis libris indifferenter usus fuerat, proprie
posuit, sicut et in libro de Correptione et Gratia
diffinitive correxit. In quibus etiam et horum novorum
haereticorum facit crebrius mentionem, uti qui
legit agnoscit, et nos breviter lectoris praesentamus
obtutibus. Ait enim in libro de Bono perseverantiae [(cap. 19)] :
« Porro si haec ita Deum noverant dare,
ut non ignorarent eum daturum se esse praescisse,
et quibus daturus esset non potuisse nescire; procul
dubio noverant praedestinationem, quam per
apostolos praedicatam contra novos haereticos operosius

diligentiusque defendimus. » Et item [(cap. 20)] :
« Quid autem coegit loca Scripturarum, in quibus
praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius
isto nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani
dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? »
et reliqua. Et iterum [(cap. 23)] : « De hac enim re,
quam nunc adversus novos haereticos non commemorare
tantum, sed plane tueri et defensare compellimur;
et item: Quae nunc contra novos haereticos
cura diligentiore defenditur; et item: Ac per hoc
praedestinationis hujus fidem, quae contra novos
haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, nunquam
Ecclesia Christi non habuit. » Sunt et qui
dicant, quia nomen praedestinationis non aliter, nisi
sicut in aliis suis libris posuerat, beatus Augustinus

retractare voluerit. Unde sciant quia post omnes
libros suos, quos in libris Retractationum commemorat,
istos duos libros conscripsit, quos loco
retractationis composuit. In quibus nihilominus de
eisdem Retractationum libris memoriam facit, sicut
facile lector agnoscit. Ait enim in libro de Praedestinatione
sanctorum [(cap. 4)] : « De hoc primo duorum
illorum libro in secundo Retractationum primum
locutus sum. » Et item in libro de Bono perseverantiae [(cap. 11)] :
« Denique in primo Retractationum
libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad
eosdem libros retractandos venissem, » et reliqua.
Et in libro Hypomnesticon ab aemulis se calumniatum
fuisse demonstrat, dicens [(lib. VI)] : « Credere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.