PL 125, col. 76
De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
aliquibus scriptis eum a quo talis emanat doctrina
conveniant? Magna enim gloria sua humano generi
consuluerint, si Augustinum ab errore revocaverint.
Nisi forte 12 modesti homines, novique censores,
magnorum prius meritorum seni honorabiliter ac
misericorditer parcunt, et securi quia libros ejus
nemo usquam recipiat conquiescunt. Atqui noverint,
imo noverunt, non solum Romanam, Africanamque
Ecclesiam, ei per omnes mundi partes universos
promissionis filios, cum doctrina hujus viri sicut in
tota fide ita in gratiae confessione congruere: sed
etiam in his ipsis locis, in quibus adversus eum
querimonia concitatur, esse propitio Deo plurimos,
qui ad perceptionem evangelicae apostolicaeque doctrinae
saluberrimis ejus disputationibus imbuuntur,
et quotidie in membris corporis Christi in quantum
ea ipse multiplicat dilatantur. »
Et item idem Prosper in libro quem edidit contra
Cassiani quondam abbatis librum, qui praenotatur de
Protectione Dei, de reprehensoribus librorum sancti
Augustini, scilicet de Correptione et Gratia, de Praedestinatione
sanctorum, ac Bono perseverantiae,
quos circa finem ediderat, ita post laudem beati
Augustini a Coelestino prolatam dicit: « Contra
istam clarissimae laudationis tubam, contra istam
sacratissimi testimonii dignitatem, audet quisquam
malignae interpretationis murmur emittere, et perspicuae
sincerissimaeque sententiae nubem obliquae
ambiguitatis obtendere? ut scilicet, quia in epistola
papae librorum, pro quibus actum est, non expressus
est titulus, hinc eos appareat non probatos, et istam
in sanctum Augustinum laudationem pro anteriorum
scriptorum meritis fuisse collatam. » Et post
aliquanta: « Apostolica enim sedes quod a praecognitis
sibi non discrepat cum praecognitis probat, et
quod judicio jungit laude non dividit. Qui ergo hos
proxime editos libros refutant, anterioribus acquiescant,
et iis quae pro gratia Christiana prius sunt
scripta consentiant. Sed non faciunt. Sciunt enim
omnia Pelagianis esse contraria, et nihil sibi posse
competere ad consequentium resolutionem, si confiteantur
in praecedentibus consistere veritatem.
Igitur hujusmodi hominum pravitati non tam disputationum
studio, quam auctoritatum privilegio resistendum
est: ut de prostrati dudum dogmatis corpore
nullum membrum sinatur assurgere: quia
notum est ita se falsitatis istius habere versutias, ut
si ei liceat, praetenta correctionis imagine, aliquod
sibi faventium radicis suae germen excipere, totam
se possit in exigua sui parte reparare. Ubi enim non
aliud habet summa quam portio, non est devotionis
dedisse prope totum, sed fraudis restituisse vel minimum.
Quod ne hypocritarum obtineatur insidiis,
confidimus Domini protectione praestandum, ut quod
operatus est in Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino,
operetur et in Xysto, et in custodia Dominici
gregis haec sit pars gloriae huic reservata pastori,
ut sicut illi lupos abegere manifestos, ita hic depellat
occultos: illo auribus suis doctissimi senis insonante