PL 125, col. 81

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

toto sincerae benignitatis amplexu in via retinens,
intra matris Ecclesiae gremium permanere repudiato
hoc errore desidero; qui si cito respuatur,
ignorantia fuisse videbitur: blasphemia vero reputabitur,
si pertinaciter defendatur. Gravem namque
in auctorem retorquemus invidiam, si dicamus quod
ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare
qui periit: cum minime negare possimus, quod
mandati praevaricatorem in judicii sui examinatione
damnabit. Qui enim non est obnoxius de suscepto,
nescio quomodo possit esse de perdito: ac sic peccantes
in Deum, cujus in primis incautius asseruimus
gratiam, in postremis ejus videbimur impugnare
justitiam. Hujus autem epistolae exemplar
mecum retineo, in conventu sanctorum Antistitum,

si ita necesse fuerit, proferendum. Quam si suscipiendam
putaverit fraternitas tua, aut subscriptam
manu propria mox remittat, aut sequentibus scriptis
omnino se improbasse respondeat. Quod si eam
subscriptam, ut dixi, remittere nolueris, aperte
adhuc se in errore persistere ipso silentio comprobabis,
ac proinde jam necessitatem mihi facies ad
personam tuam publicis conventibus exponendam.
Et ideo secundum haec quae a me sunt directa
rescribe, ut ea, remotis circuitionibus, aut agnoscas
aut respuas. Item alia manu. Faustus exemplar
epistolae meae relegi et subscripsi. »
Item exemplar libelli Lucidi presbyteri.
« Dominis beatissimis et in Christo reverentissimis

Patribus, Eufronio, Viventio, Veriano, Paulo, Eutropio,
Marcello, Claudio, Leontio, Mamerto, Auxanio,
Megetio, Leontio, Croco, Ursicino, Fonteio, Patienti,
Fausto, Graeco, Claudio, Basilio, Praetextato, Pragmatio,
Viventio, Joanni episcopo, Theoplasto, Juliano,
Opilioni, Leocadio, Amicali, et Licinio presbyteris,
Lucidus. Correptio vestra salus publica, et
sententia vestra medicina est. Unde et ego summum
remedium duco, ut praeteritos errores accusando
excusem, et salutifera professione me diluam. Proinde
juxta praedicandi recentia statuta concilii,
damno vobiscum sensum illum, qui dicit laborem
humanae obedientiae divinae gratiae non esse jungendum;
qui dicit post primi hominis lapsum ex
toto arbitrium voluntatis exstinctum; qui dicit quod

Christus Dominus et Salvator noster mortem non
pro omnium salute susceperit; qui dicit quod praescientia
Dei hominem violenter compellat ad mortem,
vel quod Dei pereant voluntate qui pereunt,
qui dicit quod post acceptum legitime baptismum
in Adam moriatur quicunque deliquerit; qui dicit
alios deputatos ad mortem, alios ad vitam praedestinatos;
qui dicit ab Adam usque ad Christum nullos
ex gentibus per primam Dei gratiam, id est per
legem naturae in adventum Christi fuisse salvatos,
eo quod liberum arbitrium ex omnibus in primo
parente perdiderint; qui dicit patriarchas ac prophetas
vel summos quosque sanctorum, etiam ante
redemptionis 18 tempora, in paradisi habitatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.