PL 125, col. 83

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

quasi non discussi negotii audientiam postulantem
totius Italiae finibus jussit extrudi. Adeo et praedecessorum
suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter
servanda censebat, ut quod 19 semel meruerat
abscidi nequaquam admitteret retractari.
Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias
liberavit: quando quosdam inimicos gratiae,
solum suae originis occupantes, etiam ab illo secreto
exclusi Oceani, et ordinato Scottis episcopo, dum
Romanam insulam studet servare catholicam, fecit
etiam barbaram Christianam. Per hunc virum etiam
Orientales Ecclesiae gemina peste purgatae sunt:
quando Cyrillo Alexandrinae urbis antistiti, gloriosissimo
fidei catholicae defensori, ad debellandam
Nestorianam impietatem apostolico auxiliatus est

gladio, quo etiam Pelagiani, dum cognatis confoederantur
erroribus, iterum prosternerentur. Per hunc
virum intra Gallias istis ipsis, qui sanctae memoriae
Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiae est
adempta libertas: quando consulentium actione
suscepta, et librorum qui errantibus displicebant
pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate
sentiri sancto manifestavit eloquio, evidenter pronuntians,
quantum sibi praesumptionis istius novitas
displiceret, qua auderent quidam adversus antiquos
magistros insolenter insurgere, et indisciplinata
calumnia praedicationi veritatis obstrepere: « Augustinum,
inquiens, sanctae recordationis virum,
pro vita sua atque pro meritis, in nostra semper
communione habuimus, » et sequentia, sicut ex

epistola ejusdem papae supra posuimus. Quia nihilominus
ex delegatione apostolicae sedis haec incomposita
in Gallicis regionibus composuerit, sicut et
in praefata epistola Coelestinus monstravit, isdem
Prosper in praefatione Vincentianarum objectionum
ostendit dicens: « Quidam, inquit, Christianae ac
fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem
nostram quoquo modo student laedere, ut suam se
evertere nocendi cupiditate non videant. Contexunt
enim, et qualibus possunt sententiis comprehendunt,
ineptissimarum quarumdam blasphemiarum prodigiosa
mendacia, eaque ostendenda et ingerenda
multis publice privatimque circumferunt, asserentes
talia in nostro esse sensu, qualia diabolico continentur
indiculo. Quae falso in nos ad suscitandam

invidiam jactitari, facile et sufficienter subscriptione
unius probaremus anathematis, nisi malignitas eorum,
qui se gravari putant si de nobis bene sentiatur,
ipsam subscriptionis nostrae brevitatem
suspectam esset habitura. Unde ne hujus querelae
inveniretur occasio, necessarium conveniensque credidimus,
ut sive ad calumniantium animos mitigandos,
sive ad eos quorum auribus tale aliquid insonuit
instruendos, quantum, adjuvante Domino, fieri potuerit,
plene lucideque pandamus quid de perversis
definitionibus judicemus. Propositis igitur singillatim
sexdecim capitulis, sub unoquoque eorum sensus
nostri et fidei, quam contra Pelagianos ex apostolicae
sedis auctoritate defendimus, verba ponemus: ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.