PL 125, col. 833
Explanatio in ferculum Salomonis (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne · De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Haec ut vobis nulla desit, Carle chare, gratia
Versuum mensura pandit, atque aerarum quantitas.
Regis necnon mensa dives cognomento ferculum,
Prompsit vobis sana princeps per doctorum fercula.
Quae plano sermone dicta strinxi lege carminum,
Et prosa diserta junxi diversis ut calleas
Supra quaedam nempe de his explanavi largius,
Ut transcurrens quippe quaedam computavi strictius,
Domino glorioso fideliter devotus et devote fidelis.
Obaudientes praeceptum Domini per prophetam
jubentis, Interroga sacerdotes legem meam [(Agg. II,
12)]
, super quibusdam capitulis me consulere vobis
placuit. De quibus quoniam per se Veritas dicit, Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit [(Joan. VII, 18)]
,
dignum duxi non nudo meo sermone
vobis respondere, sed quid in Scripturis sacris et
per catholicos doctores inde loquatur Spiritus sanctus,
quosdam odoriferos flosculos, ut revera de agro
pleno, Scripturarum scilicet campo, cui benedixit
Dominus, breviter in unum vobis colligere. Et sciens
pollicitum, Quod supererogaveris, ego cum rediero
reddam tibi [(Luc. X, 15)]
, de his quae regio ministerio
vobis a Deo commisso competere vidi, quasi scintillas
micantes lumini scientiae vestrae superadjeci. Quia
vero, ut Comicus dicit [( Ter. in Andr. )] :
Obsequium amicos, veritas odium parit,
et non assentatio, videlicet adulatio, principi ac domino
terrae placere debet, minime autem sacerdotem
sectari eam oportet, si quiddam mordacius dictum
in sententiis a me collectis de regis persona et regio
ministerio inveneritis, non contra vos, quaeso, sed
pro vobis eas me collegisse putetis, quoniam aut
talem in benignitate ac bonitate, sicut ipsae describunt
sententiae, vos esse et sic agere scio, aut talem
esse et sic agere cupio. Hujus autem libelli sententiae
triformi sunt collectione distinctae. Primo quidem de
persona regis et regio ministerio in generali reipublicae
causa. Deinde quae debeat esse discretio in
misericordia, et de ultione specialium personarum,