PL 125, col. 849

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

concordiam non timeret, dicens: Nonne qui te oderunt,
Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos, inimici facti
sunt mihi [(Psal. CXXXVIII, 21, 22)]
. Inimicos etiam
Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere,
et quod faciunt increpare, mores pravorum
premere, vitae prodesse.
CAP. XXIII.-- Quod sancti viri ad incutiendum metum reos morte jure puniverint.
Quia enim sancti viri, non solum talium amicitias
vitaverunt, sed ad incutiendum viventibus metum,
etiam jure reos morte punierunt, sicut beatus Augustinus
in libro de Sermone Domini in monte demonstrat,
dicens [(lib. I, cap. 20)] : « Magni et sancti viri,

qui jam optime scirent mortem istam, quae animam
dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum
eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla
peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus
incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non
ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset
si viverent. Non temere illi judicabant, quibus tale
judicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos
morte affecit, et propria manu [(III Reg. XVIII)] , et
igne divinitus impetrato [(IV Reg. I)] , cum et alii
multi, et divini magni viri eodem spiritu tranquillandis
rebus humanis non temere fecerint. De quo
Elia cum exemplum dedissent discipuli Domino,
commemorantes quod ab eo factum sit, ut etiam
ipsis daret potestatem petendi de coelo ignem, ad

consumendos eos qui sibi hospitium non praeberent,
reprehendit in eis Dominus, non exemplum prophetae
sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae
adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non
amore correptionem, sed odio desiderare vindictam [(Luc. IX)] .
Itaque posteaquam eos docuit quid
esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso
etiam Spiritu sancto, quem decem diebus completis
post ascensionem suam desuper ut promiserat misit [(Act. II)] ,
non defuerunt tales vindictae, quamvis
multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim
ex majore parte servientes timore premebantur: hic
autem maxima dilectione liberi nutriebantur. Nam
et verbis apostoli Petri, Ananias et uxor ejus, sicut
in Actibus apostolorum legimus, exanimes ceciderunt,

nec resuscitati sunt, sed sepulti [(Act. V)] . Et
si huic libro haeretici, qui adversantur et Veteri Testamento,
nolunt credere, Paulum apostolum quem
nobiscum legunt intueantur, dicentem de quodam
peccatore: Quem tradidi Satanae in interitum carnis,
ut anima salva sit [(I Cor. V, 5)]
. Et si nolunt hic
mortem intelligere (fortasse enim incertum est),
quamlibet vindictam per Satanam factam ab Apostolo
fateantur: quod non eam odio sed amore fecisse,
manifestat illud adjectum, ut anima salva sit. Aut in
illis libris, quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem,
animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est,
apostolum Thomam imprecatum cuidam, a quo
palma percussus esset, atrocissimae mortis supplicium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.