PL 125, col. 851
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Et hinc sanctus Innocentius ad Exsuperium Tolosanum
episcopum in Decretis suis: « Quaesitum est,
inquit, super his qui post baptismum administraverunt,
et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam
capitalem protulere sententiam. De his nihil legimus
a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates
has fuisse concessas, et propter vindictam
noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum
esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo
igitur reprehenderent factum quod auctore Domino
viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus
servatum est sic habemus, ne aut disciplinam
evertere, aut contra auctoritatem Domini venire
videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua
omnia servabuntur. »
CAP. XXVII.-- Quod leges a principe justo sunt in quolibet vindicandae.
Item idem sanctus Innocentius in Decretis suis ad
eumdem [(epist. 11)] : « Illud, inquit, sciscitari voluisti,
an preces dictantibus liberum concedatur, utique
post baptismi regenerationem, a principibus
poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu:
quam rem principes nunquam sine conditione concedunt,
sed ad judices commissa ipsa vel crimina
semper remittunt, ut, causa cognita, vindicentur quaecunque
quaesitori fuerint delegata: aut absolutio,
aut damnatio pro negotii qualitate profertur, et dum
legum in impios exercetur auctoritas, erit dictator
immunis. » Et hinc sanctus Cyprianus [(lib. de
Abus. saec., c. 12)] : « Duodecimus, inquit, abusionis
gradus est populus sine lege, qui dum edicta et legum
scita contemnit, per diversas errorum vias
eundo perditionis laqueum incurrit. Utique multae
perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis
via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque
ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur.
Igitur populus sine lege, populus sine Christo est.
Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio,
ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro. »
Et Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per
me reges regnant, et conditores legum justa decernunt [(Prov. VIII, 15)]
.
Et sanctus Augustinus in libro de
vera Religione leges principum servandas ostendit [(cap. 30)] :
« In istis, inquiens, temporalibus legibus,
quanquam de his homines judicent cum eas instituunt,
tamen cum fuerint institutae atque firmatae,
non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum
ipsas. » Igitur aut a populo promulgatae justae leges
servandae, aut a principe juste ac rationabiliter
sunt in quolibet vindicandae.
CAP. XXVIII. Quod his qui pro suis criminibus puniendi sunt misericordia interdum indulgenda.
Quod etiam his qui pro suis sceleribus puniendi
sunt, si in tempore necessitatis, et periculi urgentis
instantia, vel in ultimo spiritu, praesidium poenitentiae,
et mox reconciliationis petierint, nec satisfactio