PL 126, col. 1032
De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
est, minime oportet silere: cujus exempla actusque
eximii si sequantur, plurimum prodesse poterunt
ad salutem. Vidit isdem quadam nocte positus in
sopore, beatum Germanum quasi suo egredientem
de sepulcro, expeditum atque ad iter agendum
praeparatum. Qui veluti sciens eumdem esse beatissimum
Dei famulum, interrogavit humili voce, quo
tali processu abire disposuerit. At ille migraturum
se ex eodem loco respondit. Quem rursus animo
quidem timenti interrogans ait: Domine, et si tunc
abieris, nos tantilli tui servuli quid postea faciemus?
Cui quasi tristi vultu et cum magno moerore,
ut eidem fratri videbatur, ait: Et vos ex isto migrabitis
loco, attamen vere cognoscetis quoniam et
ego revertar, vosque miseratione divina simul cum
tempore disposito remeabitis. Quam visionem verissimam
fuisse, ea quae consequenti fine sunt completa
declararunt.
CAPUT V.
Nec illud quod cuidam in eadem ecclesia revelante
Christo patefactum est, et silentio praeterire debemus:
quoniam dum praedicamus talia, excitantur
audientium corda ad melliflua sanctorum deposcenda
suffragia. Quidam vero religiosus ejusdem monasterii
frater, cum alii completorio peracto festinarent ad
requiem, quo fessa post diei laborem corpora lectulis
reclinarent, sese ille ante sepulcrum beati Germani
peculiaris orationis causa projecit. Cumque diu
coelorum ac totius mundi Dominum pro suis exorans
delictis, opem beati Germani caeterorumque sanctorum
intento corde fidelibus cunctis deposceret (jam
enim frequens paganorum rumor ad nostras certissime
percrebuerat aures), ante quindecim fere dies
adventus illorum haec mirabilis sibi ostensa est visio.
Nam ab oratione qui jacuerat surgens, apertis vidit
oculis, ut olim totum mundum Pater Benedictus, sepulcrum
beatissimi Germani veluti patefactum, ipsumque
sanctissimum corpus indisruptis vestibus
indutum, atque ministerio ut fuerat divino in ipso
sarcophago ordinate compositum, quemadmodum
ipse post paululum omnesque qui simul adfuimus,
dolendum inspeximus. Sic Dominus suo dilecto sanctusque
Germanus ostendere voluit, quod in brevi
peccatis facientibus nostris erat implendum. Nec
visio prius quam visionis sequentia omnibus panditur.
CAPUT VI.
In memorato denique Caroli-vennae loco ipsi Nortmannorum
populi se victores seque superiores esse
conspicientes, dum adhuc morarentur, exeuntes a
navibus Cellam nostram, quae contra vel secus eumdem
locum posita est, cursu propero festinantes
intraverunt. Unde miraculum quod illic tunc factum
comperimus, optimum si narretur putamus. Namque
in eadem Cella ecclesiis apostoli Petri almique