PL 126, col. 1046

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

facta didicimus, sed non ad cuncta vertamus
sermonem. Nam si eamus per singula, exuberans
erit modus in pagina. Contigerat ergo terrore paganorum
ultra Parisius jam et castelli Milidonis [ Melun ]
terminos excurrentium, sanctissimum corpus ab
Acmanto [ Esmant ] quo nuper delatum abierat, illuc
transferri. Homo igitur ex eadem villa ita infirmus
per annos ut vix incedere posset, totoque corpore
nulla sibi subveniente medicina debilitatus adveniens,
candelam secum detulit, munus fidei, pretium
sanitatis. Sed antequam illam accendere conatus
quod coeperat peregisset, quaesitum, videntibus qui
aderant universis, e coelo respectus donum percepit.
Ergo si regni coelorum inaestimabilis magnitudo cujuslibet
quantitate pretii emi potest, multo magis

vera fide sanitas corporis. Tantum enim Christianus
accipit, quantum credit. Confestim siquidem oblato
munere sanatur, atque domus suae limina gaudens
revisit.
CAPUT XII.
Erat ibidem sane concursus infirmorum hinc inde
confluentium plurimus: quorum causas ut sic breviter
colligam, caeci gaudebant videntes, claudi ambulantes,
curati diversi febricitantes, atque plurimi
variis corporum contagiis liberati gratias agebant
laetantes: singulisque largiebatur remedii gratia,
prout digni inveniebantur medicantis clementia. Ita
quoque dumtaxat ut qui vespere debilis adveniret,
mane facto saepissime incolumis exiret. Inter quos
puerulus de pago Stampensi [ d' Etampes ] insanus

defertur: habebat enim contractione nervorum
membra damnata. Qui a matre deportatus, deprecatur
ipsa obnixe, ut se cum puero ea nocte in eadem
basilica, in qua sancti praesulis corpus venerabatur,
remanere liceret. Deinde hora ejusdem noctis adveniente,
ut putabatur, jam media, puer, matre
nesciente, solus adsurgens, per eamdem ecclesiam
pedum cohaesione utcunque soluta ambulare tentabat.
Evigilat mulier, gaudetque de nati visa salute:
sicque ipsa atque sequenti nocte eodem in loco
transacta, totus post biduum sospes affectus, genitrice
jocunda recessit.
CAPUT XIII.
In eadem denique Novigento villa quae et quanta

fuerint (ut paulo supra retulimus) sanitatum charismata
ejus bonitatis munere advenientibus exhibita,
sine crimine fatemur nos ignorare. Quam
vero fuerint innumera, ille qui dedit cooperator
piissimus, solus novit Jesus. Ideo ad id quod ardet
animus transeuntes, ejus reversionem mente hilari
exponere festinemus. Fratres igitur qui illic aderant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.