PL 126, col. 127

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

apostolos, et ab ipso Domino appellantur et fiunt,
ita et tales possessiones atque facultates, Domino in suis ecclesiis et in specialibus servorum ipsius usibus
consecratae, propter fideles Christi, qui eis et exinde
aluntur, Dei haereditas, cum orbis terrarum et plenitudo
ejus ipsius sit, quasi specialiter appellantur.
Sicut enim, quando omnis domus Israel Domini
haereditas vocabatur, tribus tamen Levi, quasi decimatio
adhuc etiam in lumbis Abrahae a Deo electa,
cum decimis et primitiis, urbibus et suburbiis,
villabus atque possessionibus et facultatibus cunctis,
specialis Domini haereditas, pars, vel assumptio
dicebatur: ita et isti, qui eleros, id est sors vel pars
Domini appellantur, cum omnibus ecclesiis, id est
divinis ovilibus ad se pertinentibus, specialis Christi

haereditas dicitur et existit, cum omnes credentes
ac credituri, tam ex circumcisione quam qui ex
praeputio, Christi haereditas appellentur, dicente
Propheta: Deus, venerunt gentes in haereditatem
tuam [(Psal. LXXVIII)]
; et: Postula a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae [(Psal. II)]
. De quibus quicunque indebite
quodam abutitur, sine ulla dubitatione illa maledictione
multatur, et ipsa tenetur obnoxius, quam et
coelestis et omnis terrena continue Domino decantat
Ecclesia: Qui dixerunt, inquiens, haereditate possideamus
sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut
rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut
ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens
montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in

ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, ut
quaerant nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur
in saeculum saeculi, et confundantur et pereant,
et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus
in omni terra [(Psal. LXXXII)]
. Sanctus quoque
Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter
ordinatus, postea in sede Romana successor
illius factus episcopus, cum totius mundi sacerdotibus
judicavit: « Qui abstulerit, inquiens, aliquid
patri vel matri, homicidae particeps est. Pater noster
sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater
vero nostra Ecclesia, quae in baptismo spiritaliter
regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae
rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque ut
homicida ante conspectum justi judicis deputabitur.

Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem operatur;
qui autem res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium
facit et ut sacrilegus judicandus est. » Item,
sanctus Urbanus papa et martyr: « Res et facultates
ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino
offeruntur, et vota sunt fidelium et pretia
peccatorum atque patrimonia pauperum. Si quis
illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae,
et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus
salvus sit in die Domini [(I Cor. V)]
. » Item,
sanctus Lucius papa: « Rerum ecclesiasticarum et
facultatum raptores, a liminibus sanctae Ecclesiae
anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et
damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.