PL 126, col. 680

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

eos exhorteris, ut urgeas, viriliterque quousque veniant
pro Dei nostroque amore insistas: quia nisi
citissime venerint, et nobis opem contulerint, pejora
prioribus fieri formidamus; ac per hoc domno imperatori
peccatum et damnum oriri poterit, et quia
Ecclesia Dei, vel oves pascuae ejus fortiter discerpuntur,
ipsum nomen Christus, quod absit, in gentibus
blasphemari. Data Kalendis Septembris,
indictione decima.
XXVI. AD LUDOVICUM REGEM. [(Anno 876.)] Dissensiones inter ipsum et imperatorem scribit se non posse sedare, nisi alteram prius audiat partem: interea monet ut pacem cum omnibus, et praecipue cum imperatore, servet, et subjectos compescat.

JOANNES episcopus dilecto filio LUDOVICO glorioso
regi.
Epistolas tuae dilectionis, non quidem diversas
suscepimus; quas relegentes, ea in eis reperimus
quae nisi nos charissimi filii nostri serenissimi quoque
imperatoris Domni Caroli semper Augusti prior
querela pulsaret, non solum admitteremus, verum
etiam priusquam putares investigaremus, atque discuteremus,
rectique lance libraminis, quod et facturos
nos, Deo juvante, confidimus, pensaremus.
Sed quia una pars sine altera facile audiri non
debet, interim deliberative non scribimus: quin
potius gloriam tuam monemus, et auctoritate apostolica
obtestamur, ut pacem cum omnibus et praecipue

cum eodem imperatore conservans, tibi subjectos
compescas, et ab omnibus scandalis vel factiosis
conspirationibus usque ad nostram discussionem,
sicut per te speramus, removeas. Quia nos, qui
sacerdotum Domini matura volumus esse judicia,
nec illi, nec tibi contra justitiam favere studemus.
Hujus rei gratia, mediante sancti Spiritus gratia, per
nostrae mediocritatis studium, quidquid illud est,
volumus diffiniri; et quod adhuc suspendendum
duximus, jam digna deliberatione, juvante Domino,
dispensationis nostrae judicio terminabimus. Data
Kalendis Septembris, indictione decima.
XXVII. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM SANCTAE UVALVENSIS ECCLESIAE. [(Anno 876.)] Invehitur in quemdam Ecclesiae Valvensis invasorem, legitimo adhuc superstite episcopo: laudat eos quod illum minime recipiendum duxerunt, simul praecipiens, ne unquam eum admittant, alioquin excommunicationis sententiam minatur.

JOANNES episcopus clero, ordini et plebi sanctae
Valvensis Ecclesiae.
Quia sollicitudinis nos, quam pro omnibus Dei
Ecclesiis circumspiciendis suscepimus, maxima cura
constringit, ut vel provisa vitia resecemus, vel rumore
comperta, ne pullulent, vigilemus; latere vos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.