PL 126, col. 682

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

missis et epistolis discurrentibus dicta sunt,
quae locum in ejus corde nullum penitus invenerunt:
quia profecto viscera ipsius verba vitae aeternae recipere
renuerunt: Judaeis enim Dominus dicit: Qui
ex Deo est, verba Dei audit; propterea vos non auditis,
quia ex Deo non estis [(Joan. VIII)]
. Si quis, inquit, diligit
me, sermonem meum servabit [(Joan. XIV)]
; ergo
probatio dilectionis exhibitio est operis. Probatur
igitur germanus tuus non diligere Deum, qui mandata
ejus participando cum perfidis non custodit.
Nam Joannes apostolus ait: Qui dicit quia diligit
Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est [(I Joan. II)]
.
Sed nos postremo, nec etiam sic contempti,
quae ad salutem ejus et cunctorum pertinebant,
negleximus: unde non angelus, non legatus

quilibet (ut de Redemptore nostro prophetice dictum
est), sed ad salvandos eos ipse per semetipsum
apostolatus noster adveniens, quid est quod debuit
facere, et non fecit? licet ipse, ut cum propheta
dicamus, conversus est in amaritudinem vitis alienae [(Isa. V)] ,
et sicut aspides surdae, et obturantes aures
suas, non audierit vocem incantantium [(Psal. LVII)] ,
id est praedicantium, nec mutaverit versutiarum
suarum colorem, aut varietatem, instar Aethiopis
et pardi, quibus perfidorum Israelitarum Jeremias
duritiam comparavit, unde merito abscissi sunt, ut
de talibus Apostolus optat: Abscindantur, inquiens, qui vos conturbant, a Christo
[(Gal. V)]
, id est a capite
et corpore, quod est Ecclesia Dei vivi, columna et
firmamentum veritatis. Ergo cum ita sit, prudentia

tua moveri non debet, si inter tales officium cesset
doctorum, sive torpenti desidia faciente rectorum,
sive impoenitenti exigente crimine subjectorum. Divino
enim judicio, quamvis occulto, talia fiunt,
sicut in libro beati Job legitur, cum de Deo inter
alia fertur: Ducit sacerdotes inglorios, et optimates
supplantat, commutans labium veracium, doctrinam
senum auferens [(Job. XII)]
; cujus sensus medulla
concepta, procul dubio, scito quia in optionem unum
e duobus a nobis tibi tribuitur: aut enim, secundum
quod scriptum est, Exiens exibis de medio ipsorum,
et pollutum non tanges [(Isa. LII)]
; aut certe, quandiu
cum talibus conversatus fueris, non poteris videri
non talis, sed eris profecto illis poena, sicut consortio
similis. Nam Lot chaos Sodomis fugiens, cunctis

necatis civibus, salvus singulariter redditur [(Gen. XIX)] .
Sic Petrus fugiens, Herodis catenis ereptus, ad salvandas
gentes eruitur [(Act. XII)] . Sic Paulus, observante
Damasci praeposito, teneri intra claustra perfidorum
noluit, in sporta per murum submissus [(Act. IX)] ,
ad certaminis properat campum. Verumtamen
ne sanguis eorum de manibus tuis divinitus
requiratur, tanquam segnis desidisque speculatoris,
qui videas gladium lupumque venientem, et taceas [(Ezech. III)] :
Insta interim (ut Apostolus monet) opportune, importune: obsecra, increpa: nemo adolescentiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.