PL 126, col. 695

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

timentibus, Ansegiso videlicet reverendo archiepiscopo,
et Adalgario venerabili episcopo, communibus
quoque fidelibus nostris, juxta quod petieramus,
pro honore atque utilitate sanctae matris vestrae Ecclesiae
Romanae a vobis directis, Romam pervenientibus,
et quantum vobis justitia placeat, luce clarius
agnovimus, et de affectu filiorum, quem erga nos
conservatis, in Domino gratulati sumus: sed de
infidelibus sanctaeque Romanae Ecclesiae hostibus,
quos pro multis sceleribus ac pravitatibus suis ovile
Christi non recipit, huc illucque latitantibus, et nefandissimos
actus suos tegere molientibus, non ut
oportuit, neque sicut vestri voluerunt legati, de illis
potuit adimpleri. Nam ut ita fateamur, a sibi similibus
infidelibus vestris et inimicis nostris, quibusdam

scilicet marchionibus, quos iidem vestri legati
narrabunt, occultati et effugati, nec ad se percutientes
reversi sunt, nec alios suae malitiae inquinamento
contaminare desistunt. Proinde clementiam
vestrae celsitudinis imploramus, et per futurum Dei
judicium adjuramus, ut eosdem sanctae Dei Ecclesiae
hostes atque praedones, sacrilegos quoque sive tyrannos,
ac per hoc a Christi collegio synodice sequestratos,
studiosius requiri jubeatis, et ad lugenda
mala quae impraetermisse hactenus operati sunt,
sicut jam decrevistis, exsilio deputetis. Quia si ipsi
qui tantum Dei Ecclesiam macularunt, impune jam
vestram sanctionem diffugerint; vel si, quod evenire
non debet, in vestro imperio quibuscunque,
quod turpe est dicere, contra vestram voluntatem

eis favorem praestantibus, tam absolute discurrerint;
totum idem vestrum imperium coinquinabunt
et omni Christianitati dispendium generabunt, quia
cum sint ipsi oves morbidae, totum gregem contaminant,
et erunt novissima illorum pejora prioribus.
Ideoque major morbus majori medicina curandus
est; ne si non debita vel quali decet austeritate
vulnera magnum fetorem dantia radicitus resecata
fuerint, totum corpus Ecclesiae tabefiat, et nobis
haec sustinentibus ministerium nostrum exercere
non liceat. Non enim Stephanum et Sergium ad nos
fraudulenter venientes recipere noluimus, sed eos
ad vestram venire jussimus majestatem. Caeterum,
fili charissime, thesauros Ecclesiae nostrae, ab eisdem
nefandissimis raptos ac fraudatos, ita sciatis ab

ipsis etiam celatos, ut per eos qui hic de suis satellitibus
remanserunt, inveniri non possint; illos vero
qui noverunt ubi eos recondiderint, ne detegi possent,
apud se callide retinent, et nisi ipsi capti fuerint,
ubi sunt occultati nos nostrosque penitus latet,
Verumtamen quid vel quantum ab uno et quantum
ab alio, quantumque etiam in domibus eorum
repertum sit, vestri jam dicti legati et scripto
et verbis vobis, si placet, edicant. Data XVIII Kalendas
Decembris, indictione decima.
XLIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. [(Anno 876.)] Narrat calamitates Ecclesiae illatas a Saracenis, et imperatorem precatur ut auxilium adversus eos mittat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.