PL 126, col. 698
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
vestrae, fili charissime, viscerabiliter habitum et
bene dispositum agnoscentes, innumeras Deo gratias,
qui totius boni auctor et moderator est, quique
docet hominem justitiam, gessimus; sed impedivit
nos Satanas, et spes nostra frustrata est, cum
non ad votum nostrum et commune propositum finis
rei processerit. Qualiter autem, vel quo faciente, ita
causa provenerit, Adalgarius sanctissimus episcopus,
quem nos, vestri amoris causa ipsiusque morum
probitate non immerito moti, palliatum ad vos ecce
remisimus, a majestate vestra interrogatus, et per
fidem quam vobis se illaesam servaturum pollicitus
est, adjuratus edicet. Illud tamen nos interim ad
memoriam vestram reducimus, quod nobis olim de
Ansegiso et Lantberto specialiter quodam praesagio
futurorum, tanquam providus revera praenuntiastis.
Est enim ita gestum ut praevidistis, et nil vos ante
latuit quod postmodum intellectus nostri oculus non
aspexerit. Non enim recte cum eo, sicut episcopum
decuit, ambulavit; sed per versipelles anfractus incedens,
multum a via rectitudinis deviavit. Quod cum
exhibitum ad lucem veritatis exstiterit, penitus evasurum
non credimus impunitum. Cujus scilicet certam
rei poteritis circumstantiam procul dubio deprehendere,
si, ut praetulimus, idem almificus vir
sub testificatione vobis promissae fidei adjuratus,
vos latere noluerit. Sane nosse vos volumus, quia
cum saepe memoratum antistitem adeo cognovissemus
vobis esse fidelem, ut crederemus nullis muneribus
nullisque terroribus a suae fidei erga vos habitae
sinceritate posse divelli, adhaesit animae nostrae
salutis filius, et idcirco inter pontificium nostrum et
imperium vestrum mediatorem illum fore decrevimus,
ita ut quasi vocis utriusque sit organum, referatque
vestra nobis, et quae nostra sunt vobis annuntiet,
ut lapis angularis habitus in Christo
Jesu, qui est pax nostra, et fecit utraque unum.
Data XVI Kalendas Decembris, indictione decima.
XLV. AD RICHILDIM AUGUSTAM. [(Anno 876.)] Rogat ut Romanae Ecclesiae suffragetur.
JOANNES episcopus RICHILDI Augustae.
Quanto amore spiritualis filius noster piissimus
imperator erga hanc sanctam matrem suam Ecclesiam
flagret, ex hoc manifestissime claret quod causam
illius apud se specialiter exsequendam et ordinandam
in vestris proprie manibus collocavit. Cui
enim congruentius et praestantius eam, quam prae
caeteris spiritualiter diligit, oro, committeret, quam
vobis quae ab eo sic diligi jubemini, sicut diligi a
Christo jubetur Ecclesia? Unde magnopere gratulamur
de vobis tot audientes praeconia, et confidimus
in Domino quia onera quae portamus, tam a paganis
quam a pessimis Christianis, vestri studii humeris
alleviabitis, et eritis pro Ecclesia Christi apud pium
conjugem more sanctae illius Esther pro Israelitica
plebe apud maritum [(Esther. IX)] . Quia vero saepe ad