PL 126, col. 906
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
similiter in alia Ecclesia, in qua episcopalem vetram
[( f. sedem vel cathedram)] noveris esse necessariam,
ordinemus episcopum, ut cum his duobus a
nobis ordinatis episcopis praefatus archiepiscopus
vester, juxta decretum apostolicum, per alia loca, in
quibus episcopi honorifice debent et possunt existere,
postmodum valeat ordinare. Presbyteros vero, diaconos,
seu cujuscunque ordinis clericos, sive Sclavos,
sive cujuslibet gentis, qui intra provinciae tuae
fines consistunt, praecipimus esse subjectos et obedientes
in omnibus jam dicto confratri nostro archiepiscopo
vestro, ut nihil omnino praeter ejus conscientiam
agant. Quod si, contumaces et inobedientes
existentes, scandalum aliquod, aut schisma facere
praesumpserint, et post primam et secundam admonitionem
se minime correxerint, quasi zizaniorum
seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate
nostra praecipimus esse procul abjiciendos, secundum
auctoritatem capitulorum quae illi dedimus et vobis
direximus. Litteras denique Sclavonicas, a Constantino
quodam philosopho repertas, quibus Deo laudes
debite resonent, jure laudamus; et in eadem lingua
Christi Domini nostri praeconia et opera ut enarrentur,
jubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnibus
linguis Dominum laudare auctoritate sacra monemur,
quae praecipit dicens: Laudate Dominum,
omnes gentes, et collaudate eum omnes populi [(Psal.
CXVI)]
. Et apostoli repleti Spiritu sancto locuti sunt
omnibus linguis magnalia Dei [(Act. II)] . Hinc et Paulus
coelestis quoque tuba insonat, monens: Omnis
lingua confiteatur quia Dominus noster Jesus Christus
in gloria est Dei Patris [(Philip. II)]
. De quibus etiam
linguis in prima ad Corinthios Epistola satis et manifeste
nos admonet, quatenus linguis loquentes
Ecclesiam Dei aedificemus [(I Cor. XIV)] . Nec sane
fidei vel doctrinae aliquid obstat sive missas in eadem
Sclavonica lingua canere, sive sacrum Evangelium,
vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene
translatas et interpretatas legere, aut alia horarum
officia omnia psallere, quoniam qui fecit tres linguas
principales, Hebraeam scilicet, Graecam et Latinam,
ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam
suam. Jubemus tamen ut in omnibus ecclesiis terrae
vestrae propter majorem honorificentiam, Evangelium
Latine legatur, et postmodum Sclavonica lingua
translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis,
annuntietur sicut in quibusdam ecclesiis
fieri videtur. Et si tibi et judicibus tuis placet missas
Latina lingua magis audire, praecipimus ut Latine
missarum tibi solemnia celebrentur. Data mense
Junio, indictione decima tertia.
CCXCIV AD LANDULFUM EPISCOPUM SURICORUM. [(Anno 880.)] Objurgat quod violaverit quae ipse inter eum et Landenulfum Capuanum episcopum de frugibus illius ecclesiae decreverat; minatur illi excommunicationis poenam, nisi suis decretis pareat: praecipit ut si se laesum sentiat, cum eodem episcopo causam dicturus ad se veniat.