PL 129, col. 589

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

Kalendas Julias. Ergo feria secunda diluculo mittit
chartularium suum, et quosdam ex obsequio suo,
dicens: Quia arma praeparasti, et armatos habes
intus, et multitudinem lapidum collegisti ad repugnandum:
et hoc necessarium non est, nec aliquid
tale fieri permittas. Cumque praesens audissem haec,
necessarium magis non habui, qualiter hos certos
redderem, quam mittere illos gyraturos per totum
episcopium, et, si arma vel lapidem vidissent, ipsi
testimonium perhiberent. Cum autem issent et
nihil invenissent, subintuli eis per verba, quod nunquam
aliquando aliter, sed semper per complexionem
et fallacem accusationem incederent adversus
nos, cum et in adventu infamis Olympii vani cujusdam
hominis cum armis me hunc potuisse repellere

faterentur. Ego itaque ante altare ecclesiae lectulum
meum habebam in quo jacebam; et nondum transacta
media hora; ecce exercitus cum eis veniens in
ecclesiam, obumbrati omnes tenentes lanceas et
spathas suas, quin et arcus suos paratos una cum
scutis suis, et facta sunt illic quae nec dicenda sunt.
Quemadmodum namque, in hiemali tempore vento
valide flante folia ex arboribus concussa cadunt,
ita percutiebantur armis candelae sanctae ecclesiae,
et retunsae excutiebantur in pavimentum, et audiebatur
sonitus qui in eadem fiebat ecclesia veluti
tonitrus quidam horribilis tam ex pressura armorum
quam ex multitudine candelarum ab eis
fractarum. Quibus confestim introeuntibus, jussio
a Calliopa porrecta est presbyteris et diaconibus,

in qua humilitatis meae abjectio continebatur, quod
irregulariter et sine lege episcopatum subripuissem,
et non essem in apostolica sede dignus institui, sed
omnimodis in hanc regiam urbem transmitti, subrogato
in loco meo episcopo. Quod necdum aliquando
factum est, et spero quod nec aliquando
fieri habet: quia in absentia pontificis, archidiaconus,
et archipresbyter, et primicerius locum praesentant
pontificis. Dum ergo haec moventur, quae
de fide gesta fuerant jam manifestavi vobis. Quod
autem praeparati non fuerimus ad repugnandum,
melius judicavi decies mori quam unius cujuscunque
sanguinem in terram fundi. Quod quidem et
sine periculo hoc gestum est, non paucis, quae non
placuerunt Deo, malis effectis. Eadem itaque hora

dedi me ipsum ad exhibendum imperatori, et
non resistendum. Porro acclamantibus mihi, ut veritatem
dicam, quibusdam ex clero ne facerem
hoc, nulli eorum accommodavi aurem, ne subito
fierent homicidia. Sed dixi illis: Sinite mecum venire
ex clero, qui necessarii mihi sunt, episcopos
videlicet, presbyteros, et diaconos, et absolute qui
mihi videntur. Respondit Calliopas: Quotquot voluerint
venire, cum bono veniant. Nos cuiquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.