PL 129, col. 592
Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne
orthodoxum veritatis. Sed vere iste non
fecit pretiosiorem animam suam se, sed posuit eam
usque ad mortem, imitans, sicut dictum est, Dominum
suum dicentem: Bonus pastor animam suam
ponit pro ovibus suis; quo salvaret ubique errantem
et perditam plebem ab insurgentibus nostris temporibus
haereticis.
Traditus igitur Romae de catholica Ecclesia sancti
Joannis a potentibus hujus saeculi his qui hoc erant
ministerio digni ministri, atque custodibus, depositus
est ad portum, et conjectus est in lembo, et navigantibus,
sicut scitis, euntibusque juxta Avidum, in insulam
quae vocatur Naxos, non concesserunt beato
illi apostolico viro custodes penitus contingere terram,
dolentibus prorsus pedibus ejus, cum ipsi per
loca conferrent et omnino quiescerent. Hi autem qui
per loca erant sacerdotes, et caeteri fideles regionis
ipsius, dirigebant munera beato illi causa utilitatis
ejus, non parvae multoties quantitatis. Quas quidem
directas species et quantitates custodes bestiales
continuo coram eo diripiebant, improperiosa et amara
plurima congerentes in eum. Eos autem qui munuscula
detulissent injuriis et verberibus afficientes
dimittebant, dicentes ad eos: Quoniam quicunque
diligitis istum, inimici estis reipublicae. Num quidnam
hoc solum ei non valebat inferre dolorem incomparabilem
super infirmitatem quae enim aegre deprimebat?
Exinde igitur praemittentes ab Avido quemdam
custodes qui retinebant eum, nuntiaverunt in Byzantio
adventum et captionem ejus, proferentes adversus
eum plurima mala: haereticum, et rebellem,
Deique adversarium proclamantes, et subvertentem
universam terram Romanorum. Cumque tandem pervenisset
Byzantium beatus ille septimo decimo die
Septembrii mensis in portum juxta Euphemiam prope
Arcadianon, reliquerunt eum a mane ministri usque
in horam decimam recubantem in grabato navis,
eratque, sicut scriptum est, spectaculum omnibus
angelis et hominibus. Accedebant enim varii homines,
quos propter ferales mores lupaces dixerim, et
subrogati, ut conjicio, talia contra sanctum papam
agebant, qualia Christianis dici non oportet. Morantibus
nobis in littore, tota die eram incedens dolore
plenus et amaritudine eo quod viderem talem sanctum
virum ita dejectum; non solum autem, sed et
talia eloquia a quibusdam ethnicis prolata contra
eum, nihil aliud quaerebam, nisi ut auferretur anima
mea a me.
Dehinc circa solis occasum venit quidam scriba,