PL 129, col. 598

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

illuc miserabilis homo hospitari, omnia ad usum
praebentur ei, et nullum immunem suis donis sanctus
Petrus repellit venientium illuc: sed panis
mundissimus et vina diversa dantur non solum ei,
sed hominibus ei pertinentibus. Si ergo in miserabilibus
hominibus haec fiunt, qui venit etiam honorabilis
sicut episcopus, qualem sumptum habet suscipere?
Dicit ad eum Demosthenes: Nos didicimus,
quia vi fecit libellum Pyrrhus Romae, et quia
lignea vincula sustinuit, et multa dolenda passus
est. Respondit vir ille beatus, et dixit: Nihil tale
factum est. Nam nisi quia formidine aliqui tenentur,
non possunt forte loqui veritatem. Hic
sunt Constantinopoli plurimi, qui tunc erant Romae,
et sciunt quae ibi gesta sunt. Ex quibus interim

superest Plato Patricius, qui tunc Exarchus
erat, quippe direxit homines suos tunc ad Pyrrhum
Romam: percontamini eum de his si mentior. Verumtamen,
quid volumus plurima quaerere? Ecce
in manibus vestris retinetis me, et quodcunque
vultis consummate in me: Deo indulgente in vestra
est potestate. Utique si membratim inciditis carnes
meas, sicuti praefecto jussistis cum me traderetis,
non communico Ecclesiae Constantinopolitanae. Ecce
hic sum, examinate me, et tentate, et invenietis
experimento gratiam Dei, et fidelium servorum ejus.
Iterum Pyrrhus in medium venit, qui toties anathematizatus
et nudatus est divino honore. Stupefactus
autem Demosthenes rescriptor, et admirans super
hac voce aequanimis papae audaciam atque constantiam

pro Christo in morte sua, equidem ad hoc
positus erat calix passionis. Similiter et hi qui
consequentes erant ei stupentes, accepto libellario
scriatim cuncta dicta a beato viro, conscribentes
recesserunt.
Fecit ergo reverentissimus papa in eodem Diomedis
ergastulo octoginta quinque dies post primas
nonaginta tres; hoc est omnes simul CLXXVIII. Venit
igitur Sagoleba scriba, dicens, quia jussus sum auferre
te hinc, et transferre in domum meam, et post
dies duos dirigere te quo jusserit mihi sacellarius.
Interrogante autem papa quo ducendus esset, vel in
quem locum, noluit ei dicere. Rogabat ergo sanctus
ille, ut sineretur in eadem custodia, quousque exsularetur,
et ad horam auferretur de custodia: et nec

hoc concessum est ei. Sed circa occasum solis dicit
venerabilis papa his qui erant in ergastulo: Accedite,
fratres, vale faciamus; quia ecce nunc aderit qui
auferat me hinc. Et haec, dicente eo, hauserunt singuli
calicem. Et surgens sereno vultu cum multa
constantia atque gratiarum actione dicit ad unum
concurrentium sibi dilectum, qui erat ibi: Veni,
domine frater, et da mihi pacem. Erant porro praecordia
fratris illius, sicut mihi ipse referebat in illa
hora, qualia ut conjicio discipuli illius contemplantis
Dominum in cruce. Non valens ergo, ut aiebat, cohibere
seipsum, vocante eum beato ad osculum,
irrugiit frater ut leo. Cum eo autem inibi praesentes
omnes lamentabantur terribili lamento. Anxiatus in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.