PL 129, col. 803

Epistolae diplomata et privilegia (Stephanus V), J. P. Migne

Moyses namque ut legem acciperet, quadraginta
diebus et noctibus jejunavit. Elias qui coelum
orando clausit, ut non plueret annos tres et
menses sex, et rursum orando aperuit, et coelum dedit
pluviam, et terra dedit fructum suum, quadraginta
diebus et noctibus jejunavit. Auctor et ipse legis
Jesus Christus Dominus noster quadraginta diebus
et noctibus jejunavit. Si quis vero jejunium reprobat,
reprobet et orationem, et blasphemet esse
malum daemones ejici, dicente Domino: Hoc genus
non ejicitur nisi in oratione et jejunio. Praeceptum
quippe est jejunare, sed quibus diebus sit jejunandum,
quibusve prandendum, praecepto Domini vel
apostolorum non est diffinitum assertione, sed antiqua
Patrum consuetudine tenet Ecclesia, quia et

priorum instituta et consuetudo majorum pro lege
tenenda sunt. Quarta feria jejunandum est, quia
considerato Evangelio quarta Sabbati Judaei consilium
inierunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.
Sexta autem Sabbati recte jejunio deputatur, propter
Dominicae passionis reverentiam. Sabbato quoque
nihilominus jejunandum est propter renovandam
memoriam rei gestae, quia discipuli Dominum humane
intelligentes eo die in sepulcro quiescentem
doluerunt. Quintam vero feriam quidam arbitrati
sunt esse dissolutam quia eo die reconciliatio sit
poenitentium, et eo die sanctum chrisma conficitur,
et eo die Redemptor cum discipulis coenavit, et eis
sacramentum sui corporis et sanguinis tradidit, eo
die videntibus discipulis ad coelos ascendit. Dominicus

certe dies propter resurrectionis gloriam et adventum
sancti Spiritus laetitiae consecratus est. Duos
qui remanent, proprio uniuscujusque relinquamus
arbitrio; in quibus id observandum censeo, ut qui
manducat non manducantem non spernat, et qui non
manducat manducantem judicet, ut quidquid
agimus, in gloria Dei faciamus. Jejunium scilicet
quod Quatuor Temporum dicitur, antiqui Patres celebrandum
non frustra sanxerunt, dicente Psalmista: Benedicam Dominum in omni tempore,
ut singulis
quibusque temporibus anni humiliemus animam in
jejunio. Primi itaque mensis jejunium Dominus in
Exodo, quarti, septimi et decimi jejunium per Zachariam
prophetam celebrari praecepit, utqui omni
tempore de misericordia confidamus poenitendo. Haec

tibi de jejunio pauca dixisse sufficiant, quamvis plurima
dici possent ejus mysterii, quae nunc exponere
non est temporis. Hoc tamen jejunium Deo prae caeteris
acceptabile credito: dissolve colligationes impietatis,
solve fasciculos deprimentis, dimitte eos qui confracti
sunt liberos, et omne onus disrumpe. Quod
his adornandum est monilibus: Frange esurienti
panem tuum et egenos vagosque induc in domum
tuam. Has scias Deo acceptabiles lampades, quibus
jejunium adornandum est quotidie ut Deo sit placitum.
Methodium namque superstitioni, non aedificationi,
contentioni non paci insistentem audientes
plurimum mirati sumus; et si ita est, ut audivimus,
superstitionem ejus penitus abdicamus. Anathema

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.