PL 129, col. 826

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

Stephano quoque papa, Adriani filio, quem
idem Formosus consecraverat, viam universae terrae
ingresso, adunati sunt episcopi proceresque tui,
clerici quoque et populus, cunctaque vulgi manus,
et venerunt in sedem Portuensem, infra Urbem sitam,
cui Formosus praeerat, papam eum summumque
pontificem adclamantes. Quo renuente et contradicente,
et ad altare se complicante, per vim eum
cum palla, qua altare opertum erat, exinde abstraxerunt,
et abstractum cum laudibus et choris in sede
beati Petri apostolorum principis inthronizaverunt.
Qui in apostolica sede positus, multa tibi bona contulit,
ecclesias reaedificavit, exstruxit, aedificavit,
compsit et ornavit, consecrationes fecit, diaconos,
et presbyteros, atque pontifices, ex quibus postmodum

summa sancta sedes apostolica infulata fuit,
consecravit: clerum et populum tuum miro moderatione
gubernavit, et imperatorem Lambertum imperiali
diademate redimivit. Consensisti, o Roma,
electioni Formosi? aut ai, aut nega. Sed negare non
potes. Hujus rei testis universus est mundus. Misisti
ad sedem Portuensem, quae secunda infra muros
tuos ab apostolica est sedes, petens Formosum, ut
ab ea migraret, et tibi antistitaret. Quem obstantem,
et nequaquam invitatui tuo adquiescentem, vi
ab altaris crepidine, ut jam dictum est, retractum
et evulsum, cum vexillo canticisque, et hymnis praeconiisque
et laudibus, in sublimissima apostolicae sedis
arce inthronizasti, favisti, adorasti, jurasti, cuique
benedixit, benedixisti, et cui maledixit, maledixisti.

Et, o Roma, ultra quid addes? Transcurso itaque
hujus vitae termino appositus est ad patres suos;
caroque terrae, pulvisque pulveri sociata, spiritus
ut credimus, ductus, et pervectus est ad astra.
Sed tu, o Roma, futurum et tremende judicii diem
praevenire conata, horribili congregata synodo, jam
post novem menses, marcidum, et pene in pulvere
redactum, de sepulcro extraxisti, et quem vivum
quondam tremebas, mortuum judicio judicabas.
Si Romanus pontifex vivus a nemine judicatur, mortuus
a quoquam judicabitur? Si interrogabatur, quid
respondebat? Si responderet, omnis illa horrenda
congregatio, timore perterrita, ab invicem separata, a
loco discederet, et unus post unum exiret; diceretque
ei Dominus: Formose, quis te condempnavit? Et ille:
Nemo, Dominc.
Et Dominus ad illum: Nec ego te condempnabo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.