PL 129, col. 828

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne

Joannis, Stephani, caeterorumque? vigeat et Formosi.
Dicit etiam: « Non licuit ei post depositum
ministrare; et si ministravit, non licebat de civitate
in civitatem migrare. » Discurramus ergo per singula:
et ea quae justa, possibilia, utilia, honesta et
sanctorum Patrum utilitate comprobata esse videntur,
summopere discutiamus. De laesis namque et
dampnatis scriptum est in Psalmis: Numquid qui
cadit, non adjiciet ut resurgat? De his vero qui
sedem mutant, et de civitate in civitatem migrant,
Dominus in Evangelio dicit. Si vos persecuti fuerint in
una civitate, fugite in aliam. Discretio namque est
inter causam necessitatis, et utilitatis; et inter ambitum
avaritiae et praesumptionis, propriaeque voluntatis
et invasionis. Similis distantia est inter eum qui

livore et invidiae naevo, et eum qui noxa aliqua convictus,
et haeretica labe maculatus, canonicis legibus
damnatur. Utilitatis namque causa beatus Petrus
apostolorum princeps migravit ab Antiochia, et
translatus est Romam. Eusebius itaque Pamphili in
sexto Historiae Ecclesiasticae libro, Alexandrum
unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia,
cum venisset causa orationis Hierosolymam, tentus
sit ab ejus civibus, et in locum Necersi episcopi sit
constitutus; ac de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae
praesedisse. Si igitur apud veteres sine ulla differentia
de civitate ad aliam migrabatur episcopus,
dum utilitas evocaret, oportet etiam ipsam regulam
huic operi copulari, ut ostendatur quia mentiti
sunt qui Proclum inthronizare prohibuerunt. Sufficiat

ergo ad praesens istos memorasse; nam plures,
exempli causa, ad memoriam reducemus. Interim
tamen redeamus ad conloquium urbis Romae, ut per
eam cives ejus adloquamur. Et quia de Formosi papae
ratione constat, sanctorum Patrum exempla in
medium ducamus; universum enim hujus ratiocinationis
onus in Formosi causa pendet. Et, quia
mortui a vivis non sunt judicandi, per saecula, luce
clarius, omnibus ostendamus. Atque in prima fronte
cujusdam Ticinensis episcopi, Ennodii nomine, viri
sanctissimi sententiam exprimamus: « Aliorum, inquit,
hominum causas Deus per hominem designari
voluit: sedis Romanae praesulem suo, sine quaestione,
reservavit judicio et arbitrio; voluit enim beati
Petri successores tantae dignitatis habere privilegium,

ut Romanus pontifex a nemine judicetur. »
Dicas forsitan: Talis erit in futura dispensatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.