PL 129, col. 838

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

non pepercit, quanto magis hominibus
est cavendum, ne extollantur. Scriptum est enim: Non plus sapere, quam oportet sapere;
ne forte,
dum plus vult esse quam sit, sit minus quam sit.
Caeterum, quamvis indigne legatione et sacerdotio
Christi fungimur, sicut docet Apostolus, pacem
deposcimus, unanimitatem petimus, et te, o Roma,
quae es caput omnium nostrum, sanari flagitamus . . . .
et ne tam leviter in postmodum scandalizeris,
modis omnibus exoramus; ipso auxiliante, cui est
laus, honor, et virtus, et gloria cum Deo Patre in
unitate Spiritus sancti, per interminabilia saecula
saeculorum. Amen.

anni libram argenti. Et praeterea decernimus et
ordinamus et constituimus et contestamur ut decedente,
more humano, praedictae congregationis
abbate, neque praesens praefatus episcopus, nec
quisquam successorum illius aliquo typo et fastu
superbiae, aut avaritiae et cupiditatis, et iracundiae
alium abbatem aliquo tempore et aliquo modo ipsi
congregationi imponere praesumat, nisi quem ipsi
monachi, libera electione et devotione, secundum
regulam sancti Benedicti sibi elegerint.
Sed neque ex his omnibus, quae praesentialiter
obtinent, mobilibus et immobilibus, et quae deinceps
a senioribus et aliquo modo juste promereri potuerint,
ullo modo exinde aliquid auferatur ab aliquo
neque minuatur; sed neque commutetur, nisi per

voluntatem monachorum: quin etiam si contra hanc
auctoritatem quis agere tentaverit, nullatenus a
quolibet nostram abeundi praesentiam, successorumque
nostrorum abbati et monachis denegetur et
prohibeatur, sive insidietur facultas: et propter
adjutorium omnipotentis Dei impetrandum, et intercessionem
sancti Petri, et nostrae charitatis
auxilium, abba illorum, nomine Adalricus, taliter
cum reverendissimo archiepiscopo Barnoino limina
sancti Petri acceleravit. Qua dilectione et apostolatus
nostri auctoritate commoti rogamus et petimus,
et ex Deo et per Deum et per sancti Petri meritum
nostrique ministerii reverentiam adjuramus et contestamur,
ut nullus nobilium et potentium vicinorum
et extra advenientium, et circumquaque degentium,

aliquatenus mala illis inferre praesumat, et absque
lege inquietare, et mobilia et immobilia usurpare:
sed neque servientes illorum destruere quisquam
pertentet; et amodo volumus eos securos et quietos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.