PL 129, col. 842
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne
roboramus, confirmamus, et in perpetuum stabilimus
in usu et utilitate ejusdem Ecclesiae Gerundensis,
cui praeesse dignosceris, id est omnes domos,
cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias, terras,
vineas, prata, silvas, una cum famulis, et alia omnia
quae ab imperatoribus, regibus et aliis Deum
timentibus in eadem Ecclesia collata sunt, seu
conferenda erunt, simul cum raficum, seu pascuarium
sub tua tuorumque successorum ditione potestate
omnimodis confirmamus; statuentes sub apostolica
censura, seu divini judicii protestatione, et
anathematis interdicti, ut nulli unquam magno vel
parvo homini liceat quamlibet fortiam vel oppressionem
in omnibus rebus ejus facere, aut potestatem
aliquam habere, vel aliquam distringere, aut qualitercunque
teloneum ab eis exigere, sive . . . . . ubicunque
eos pro quibuslibet causis provocare praesumat;
sed a providentia sui episcopi causa illorum
audiatur et canonice terminetur. Si quis autem,
quod non optamus, contra hoc privilegium a nobis
statutum temerario ausu agere praesumpserit, sciat
se anathematis vinculis innodatum, et nisi se arripuerit
a re . . . . . . . . . . Caetera desiderantur.
V. AD ADALGARIUM ARCHIEPISCOPUM HAMMABURGENSEM. [(Anno 892.)]
Decernit, ut Hammaburgensis Ecclesia Bremensem
ad subsidium habeat, donec suffraganeos instituere
valeat.
FORMOSUS, servus servorum Dei, reverendissimo
et sanctissimo ADALGARIO archiepiscopo Hammaburgensi.
Arbitramur tuam sanctimoniam, prout injunctum
fuerat, ad apostolicam sedem festinare, quatenus
disceptatio, quae inter te et Hermannum Agrippinae
Coloniae reverendissimum archiepiscopum ventilatur,
de Bremensi Ecclesia finem acciperet. Sed ipso per
suos vicarios insistente et querimoniam multiplicante,
cur tuam non exhibueris praesentiam, saltem per
defensorem vicarium,non modicum miramur. In
quo suspicare tribuitur summopere, contentionem
non odire qui judicii aequitatem conatur subterfugere:
praesertim cum et Maguntiae sanctissimus archiepiscopus,
cui de hac re ut veritatem inquireret
per confratres et collimitaneos episcopos injunctum
fuerat, ad nos scribens significaverit quatenus venientibus
reverendissimis episcopis ad Frankenford,
de hac eadem re diligentissima facta fuerit inquisitio,
omnesque dioecesani ejusdem Coloniensis