PL 13, col. 104

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

aut socios talium. Sed adversus sanctum
Ephesium modicum quid conati in Palaestina hi,
quibus sacra veritas onerosa est, postea destiterunt,
metuentes in illo et fidei libertatem, et constantiam
animi, et hoc ipsum cogitantes, quod magis haeresis
eorum et impietas prodi poterat, si sub vobis catholicis
imperatoribus integrae et constantis fidei
episcopum acrius inquietassent. Ubi autem idem
beatus Ephesius, invitatus fidelium litteris, in Africam
navigavit, nobis apostolico more dans praeceptum,
ut circa sanctam fraternitatem divinis et ecclesiasticis
officiis incumberemus, id ipsum, sancta
illic fraternitate poscente, egregius Turbo Eleutheropolitanae
episcopus civitatis nostram exiguitatem
despiciens, in nos coepit velle consummare, quod

in sanctum Ephesium consummare non ausus est,
nesciens quod Christi Dei gratia etiam minimissimis
servulis ejus patrocinetur, maxime pro causa rectae
fidei laborantibus. Namque hic Turbo, postquam
audivit quosdam se integrae fidei copulare, et
per Dei gratiam rem veri crescere, nobis exitia minitatur,
et turbat. Sed et Severi domus incendium
minitatum veritati, qui tanto magis fidem Dei vindicat,
quanto et Romano imperio fideliter militavit.
Tentat quoque et sacram virginem Hermionem
insequi: quam feminam quicumque didicit, ut aliquam
de evangelicis feminis admiratus est. Sed et
singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum
sacrae communionis consortio copulantur: veluti
nefas objiciens, ex lege illa Babyloniae, quod intra

nostra domicilia, sine labe haereseos, et sine communione
perfidiae, secundum evangelicas et apostolicas
traditiones, desiderantibus fidelibus divina
sacramenta celebramus. Simile enim furore et quondam
Babylonii sanctum Danielem hostilibus odiis insecuti
sunt, quod in sua domo Deum observantia
divinae legis adoraret. Hic est Turbo, qui diaconus
fuit Eutychii haeretici, sub quo beatus Lucifer
Eleutheropolitanae civitatis patiebatur exsilium: qui
et ipsum Luciferum, fidem libere vindicantem, multis
atrocitatibus vehementer afflixit.
XXXI.
Sunt adhuc hodie in Palaestina, qui in illo
tempore insequentibus illis poenas gravissimas dederunt,
eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero
convenirent. Negent, si non inter caetera sua

atrocia, januam clausam securibus effregerunt: si
non irruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem,
divina quoque sacramenta verterunt, unumquemque
illic de his fratribus qui convenerant impia caede
multantes. Negent, si non hodie apud se sancta
mystica vasa quae tunc impie Lucifero diripuerunt,
cum sacris codicibus possident. Tunc utique Turbo
cum Eutychio haeretico versabatur. Ex tunc se catholicum
dicens, catholicos persequitur sub vestri nominis
auctoritate, piae spei contemplatione fidem
catholicam vindicantis. Permittitis, piissimi imperatores,
ut sub vestri nominis auctoritate, adversus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.